Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0081 Datum:19 sept. 1224 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 81

Theodericus, bisschop van Münster, geeft een verklaring af aangaande een zoen in de twisten tussen abt Emo van Wittewierum met Münster en Herdricus van Schildwolde.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
In nomine Domini amen. Ego Theodericus, Dei gratia Monasteriensis episcopus, omnibus ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in Domino.
Notum esse volumus universis, quod discordia, que inter nos ex parte una et prepositum Emonem Floridi Orti et suum conventum ex altera parte
vertebatur, sopita est in hunc modum: Prepositus Emo obedientiam, quam aliquis alius abbas vel prepositus Premonstratensis ordinis salvo jure
privilegiorum et ordinis suo episcopo facit vel fecit, domino suo episcopo Monasteriensi faciet et exhibebit, et omnes cause sive crimina, super
quibuscunque articulis contra eum vel conventum suum mote fuerant, sopite sunt et extincte in perpetuum. Omnes quoque sui fautores clerici sive
laici, qui propter causas contra ipsum motas in aliquod devenerant gravamen, liberi erunt penitus ab illo et exempti; et instrumenta, quecunque
ex utraque parte, tam nostra quam Emonis prepositi et sui conventus a quocunque optenta fuerint, nullius erunt penitus momenti, et ipse
prepositus obediens erit nobis modo supradicto, et nos ipsum quantum potuerimus promovebimus. Discordia vero, que inter Emonem prepositum et
suum conventum ex una parte et inter Herdricum de Skeldwalda et suum conventum ex altera vertebatur super quibuscunque causis, sopita est in
hunc modum: Uterque supradictorum prepositorum , dextra sibi ad invicem data, veram amiciciam inter se promiserunt se fideliter servaturos,
adicientes quod neuter ipsorum consilio vel facto alium sive in generali capitulo sive in alio quocunque loco gravabit, nisi si quis eorum
requisitus fuerit in animam suam, liberum ei erit dicere veritatem super re, de qua fuerit requisitus. Instrumenta quoque ex utraque parte a
quocunque etiam optenta fuerint, sive a domino papa sive a delegato sive ab ecclesia Coloniensi sive ab episcopo Monasteriensi sive a capitulo
generali, in manus domini Geiconis decani de Fermeshem et Alfardi de Midlestum resignabunt, nullo unquam tempore valitura. Fautores quidem
utriusque partis ab omni gravamine, quod propter eos incurrerant, liberi erunt et soluti simul cum illis, qui propter denunciacionem cujuscunque
excommunicationis sese a synodo subtraxerunt. Acta sunt hec aput Loppeshem, anno Dominice incarnationis MCCXXIIII XIII Kalendas Octobris,
presentibus testibus Geicone de Fermeshem decano, P. et A. decanis de Loppeshem et aliis quamplurimis. Ut autem hec compositio firma maneat et
inconvulsa, presens pagina nostro sigillo et Emonis prepositi Floridi Orti et Herdrici prepositi de Skeldwalda sigillis est roborata. Data per
manus magistri A. notarii episcopi Monasteriensis.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 81
Olim Naar het ms. in de universiteitsbiblotheek te Groningen (V q I). Ook gedrukt Mon. Germ. Script. XXIII, S. 506, en bij Feith en Acker Stratingh, blz. 102.
Jaar 1224
Datumcode 13KalOct
x
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 81.