Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0070 Datum:voor 8 april 1221 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 70

Oliverus van Keulen schrijft aan de abt en het kapittel der Premonstratenser orde in zake het geschil tussen Eno en Herdricus van Schildwolde.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Venerabilibus viris, domino Conrado Premonstratensi abbati, ceterisque abbatibus ac toti capitulo Premonstratensi Oliverus servus crucis
empticius, Coloniensis cancellarius, paratum semper cum devotis orationibus obsequium. Cum ex mandato sedis apostolice Frisiam Coloniensis
provincie peragrarem duos in ea viros Premonstratensis habitus inveni. Alteri illorum videlicet Emoni, abbati Floridi Orti, a clero et populo
plenum testimonium modestie ac laudabilis vite perhibetur, reliquus Herdricus , de Skeldwalda prepositus , non solum apud populares , verum
etiam a bonis et gravibus sufficienter infamatur. Officialis enim gerens negocium excommunicat et absolvit, ecclesias claudit et aperit pro
precio et, quod abhominabilius est, baptismum parvulorum impedire nititur, quibusdam ecclesiis crisma negando pro unius vel paucorum delicto,
nisi pecunia crisma redimatur. Hec autem vobis significo, quia gentem Frisonum diligo, que fide stabilis et in armis strennua, iterum se
preparat ad Terre Sancte subsidium, tam in bellatorum numerosa multitudine quam navium utili ac necessario instanti expeditioni provido
apparatu. Sane quoniam ordinem vestrum veneror et amo, excellentiae vestre religionis scribendo quantum audire placet, caritative consulo,
quatinus si prenominati fratris vulnus fuerit medicabile sicut habitu sic obedientia incorporetur homo. Alioquin immedicabile vulnus ense
spiritualis gladii precidatur, ne pars sincera trahatur et scandalum per gentem devotam, et ad obsequium Salvatoris mundi promptam latius
dilatatum gravius animarum periculum inducat.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 70
Olim Naar het ms. in de universiteitsbibliotheek te Groningen (V q I). Ook gedrukt Westd. Zeitschr. X, S. 207, Mon. Germ. Script. XXIII, S. 507, en bij Feith en Acker Stratingh, blz. 96.
Jaar 1224
x
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 70.