Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0068 Datum:voorjaar 1224 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 68

Conradus, abt van Prémontré, schrijft aan Herdricus, proost van Schildwolde, om zich te onderwerpen aan de regels der orde en zich onder een abdij te stellen.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Conradus, Dei pacientia dictus abbas Premonstratensis, dilecto in Christo filio Herdrico preposito in Skeldwalda salutem et sinceram in Domino
caritatem. Cum didicerimus te regu-larem vitam elegisse et gerere habitum in nostro ordine assuetum, propositum tuum plurimum in Domino
commendamus, monentes te ob salutem tuam et ob ordinis honestatem, ut eligas aliquem religiosum locum de nostro ordine infra diocesim
Monasteriensem, ad quem habeas respectum ratione paternitatis et de quo recipias et visitationes et consuetudines ordinis approbatas. Credimus
enim, quod hoc ipsum et tue honestati expediat pariter et saluti, nec in aliquo erit juri tui episcopi, quem honorare volumus, derogatum, cum
presumamus, quod augmentare velit pocius quam minuere ordinem nostrum episcopus memoratus. Super eo autem quod dixisti in litteris tuis ad nos
missis, quod secundum mandatum circatorum accessisti ad venerabilem fratrem nostrum prepositum Cappenbergensem, obedientiam facturus eidem, non
es redarguendus immo merito commendandus, cum bene placeat nobis, ut recipiaris ab ipso, si gratiam inveneris aput eum. Super eo vero quod
postulasti in calce litterarum tuarum, ut duabus vel tribus sine suspitione personis preciperemus, quod de omnibus circumstantiis cause et loci
inquirerent veritatem, scias quod in hoc exaudivimus preces tuas, prout videre poteris in nostra commissione ad Varlerensem et Clarholtensem
emanante. Hoc siquidem scire te volumus, quod si dilexeris ordinem, ordo te diliget et honorabit etiam in quantum cum sua poterit honestate.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 68
Olim Naar het ms. in de universiteitsbibliotheek te Groningen (V q I). Ook gedrukt Mon. Germ. Script. XXIII, S. 501, en bij Feith en Acker Stratingh, blz. 91.
Jaar 1224
x
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 68.