Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0059 Datum:1217 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 59

Gervasius, abt van Prémontré, stelt het klooster Bloemhof onder de onmiddellijke zorg en toezicht van het klooster te Prémontré.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Ego Gervasius, Dei pacientia dictus Premonstratensis abbas, omnibus in perpetuum notum esse volumus tam presentibus quam futuris, quod cum
ecclesia Floridi Orti in Frisia per Dei gratiam dilatari cepisset, ita quod surgens de paupere fundamento jam haberet incrementum , quam vir
religiosus Emo ejusdem loci prepositus (gubernabat), qui fuit unus de duobus primis inhabitatoribus et fundatoribus dicti loci, idem prepositus
tandem veniens ad generale capitulum Premonstrati se optulit et locum suum ecclesie et ordini Premonstratensi, quern elegit et professus fuerat
a primis commisse sibi ecclesie fundamentis, ipsamque Premonstratensem ecclesiam immediate matrem elegit, ut ecclesia Floridi Orti tanquam
specialis filia Premonstrati per Premonstratensem abbatem tanquam per patrem regatur, secundum quod ordinis exigunt instituta. Nos autem
devotionem ipsius et suorum in Domino commendantes, sicut erat merito commendanda, recepimus eum in filium et ecclesiam suam in filiam
specialem. Ne igitur futuris temporibus super hoc possit aliquis scrupulus suboriri, presentes litteras in testimonium rei geste conceptas
sigilli nostri appensione duximus roborandas. Actum anno gratie MCCXVII.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 59
Olim Naar het ms. in de universiteitsbibliotheek te Groningen (V q I). Ook gedrukt Mon. Germ. Script. XXIII, S. 477 en bij Feith en Acker Stratingh, blz. 28.
Jaar 1217
x
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 59.