Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0050 Datum:1211 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 50

Gervasius van Prémontre schrijft aan paus Innocentius III ter aanbeveling van Emo, die naar Rome reisde.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Reverentissimo patri et piissimo domino Innocentio, Dei providentia sacrosancte Romane ecclesie summo pontifici, humillimus ejus servus
Gervasius, fratrum Premonstratensium minister humilis, cum orationum instantia devotam obedientie voluntatem. Lator presentium canonicus Novi
Claustri, quod est ordinis nostri, de Frisia oriundus, in qua rari inveniuntur Premonstratensis vel alterius ordinis professores, ad me nuper
accessit, credens quod humilitatis mee preces aput sanctitatem vestram pro eo debeant gratiam invenire. Licet igitur supplicare nequaquam
sufficiam pro me ipso, (sciens tamen) quod sicut sapientibus et insipientibus ita divitibus sitis et pauperibus debitores, vestre humiliter
supplico pietati, quatinus ipsum in recitationibus suis, in quantum permittit honestas, vestra dignanter exaudiat celsitudo. Allegant autem pro
ipso et persone petentis simplicitas et religionis in patria memorata raritas, que si in partibus diffusius propagaretur, videretur opus esse
pietatis et sapere caritatem. Valeat in Domino sanctitas vestra, quam Dominus ecclesie sue conservet incolumem.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 50
Olim Naar het ms. der kroniek van Emo en Menco in de universiteitsbibliotheek te Groningen (V q 1). Ook gedrukt in de uitgave van de kroniek, Mon. Germ. Script. XXIII, S. 471 en in die door Feith en Acker Stratingh, blz. 13 (Werken Hist. Gen. Nieuwe reeks, no. 4).
Jaar 1211
x
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 50.