Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0017 Datum:21 mei 1040 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 17

Koning Hendrik III schenkt aan de Utrechtse kerk eene bezitting in de villa Cruoninga in het graafschap Drenthe.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus divina favente clementia rex. Cuncta, que aut possidemus aut possidere
videmur, ab ipso accepimus, qui nos et potenter ex nichilo fecit et misericorditer usque ad hoc quod nunc sumus perduxit. Ipse
dator, ipse nutritor, ipse noster est provector. D(e) acceptis autem aut condempnabimur aut glorificabimur; nam si eis secundum
suggestionem inimici ad pompam nostram abutimur, ex eis quasi commissi talenti defraudatores infeliciter condempnabimur. Si autem
eis ad gloriam et laudem nominis illius, qui de(dit), utimur, ex eis ut fi(de)les dispensatores feliciter glorificabimur. Nihil
enim quod prosit habemus, quod ab ipso non acciperemus. Qui ideo dat ut recipiat, non ideo recipit ut indigeat, sed ut nos
earumdem rerum, quas recipit, (posse)ssores eternalit(er) faciat; (nam qu)icquid ei (da)mus (non) a(mit)timus sed hinc nobiscum
portamus, quod autem retinemus (non) hinc nobiscum portamus sed hic amittimus. Quapropter ne nos videamur abuti bonis nobis
divinitus concessis, omnium Christi nostrique fidelium tam presentium quam futur(orum, universalitati notum) volumus fieri,
qualiter nos sanctae Trajectensi ecclesie, in honore sancti Martini constructe, pro Deo animeque patris nostri pie memorie
Chuonradi imperatoris remedio, cujus ventris interiora in (ea)dem sepelivimus eccl(esia), cu(i venerabilis Bern)oldus episcopali
dignitate dinoscitur decenter et utiliter preesse, necnon ob eternum nostri nominis memoriale tale predium, quale visi fuimus
tenere in villa Cruoninga nuncupata, in comitatu Trente s(itum, cum areis, edificiis , manci)piis, agris cultis et incultis,
pratis, campis , pascuis, aquis, aquarumve decursibus, piscationibus, viis, inviis, exitibus et reditibus, quesitis et
inquirendis, cum omni ejusdem comitatus strictione, monetis, theloneis, causis agendis et discutiendis cum omnibus appendentiis
et pertinentiis, que ad presens retineri videntur aut quicquid in posterum ibi Deo adjuvante acquiri potuerit, libera manu
dona(ndo) concedimus (et) conce-dendo stabilimus, eo vi(delicet) tenore ut supradictum predium perp(etualiter respon)deat
servitio et utilitati fratrum, ibi Deo incessabiliter servientium, scilicet ut ex ejusdem predii utilitate quot annis habeant XXX
carradas vini et quicquid remanserit in usus ipsorum a preposito fideliter expendatur. Verum volumus atque immutabiliter
statuimus, ut ex eisdem proficuis nemo aliquid prius auferre presumat aut in aliquam partem distribuere audeat, donec illud
speciale tributum de carradis vini fratribus persolvatur. Et ne aliqua imperialis vel regalis aut episcopalis persona vel aliquis
publicus exactor hujus donationis nostre auctoritatem presumat infringere, presentem paginam inde conscribi manuque propria, ut
subtus videtur, corrobo-rantes aurea nostre imaginis bulla jussimus insigniri. Signum domni Heinrici tercii , regis invictissimi.
Theodericus cancellarius vice Bardonis archicapellani recognovi. Data XII Kalendas Junii, indictione VIII, anno Dominice
incarnationis millesimo XLmo, anno autem domini Heinrici regis tercii, ordinationis XIII, regni I. Actum Trajecto feliciter amen
.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 17
Olim Naar het origineel, hoog 47,5, breed 68 cm, goed bewaard doch met eenige scheuren, in het Algemeen Rijksarchief te ’s-Gravenhage. Onderscheidene afschriften, vidimussen en bevestigtngen in het Rijksarchief te Utrecht en elders. Gedrukt het eerst bij Heda, p. 121 en daarna in tal van andere werken. Ook gedrukt bij Driessen, blz. 857 (met facsimile) en bij Muller, Cartularium, blz. 84.
Jaar 1040
Datumcode 12KalJun
x
x
x
Commentaar Het zegel is niet meer aanwezig evenmin als de snoeren, waaraan het heeft gehangen. Wegens later ontstane scheuren onder aan het stuk kan zelfs de plaats, waar het zegel heeft gehangen, niet juist worden aangewezen. Een vidimus van de bisschoppelijke officiaal (Rijksarchief in Utrecht) d.d. 1531 getuigt echter omtrent de oorkonde ’patentem litteram dicti illustrissimi quondam regis ... signo ejusdem quondam domini Heinrici regis inferius apposito signatam ac aurea bulla ymaginis ejusdem regis in filis sericeis flavii coloris inferius impendente ac ab imo ymaginem ejusdem quondam domini regis cum circumscriptione Christe protege Henricum regem, ab alio vero latere ymaginem auree Rome cum circumscriptione Roma caput mundi regit orbis frena rotundi habente et continente, prout prima facie in eadem littera videbatur, legebatur et narrabatur, debite munitam et sigillatam in dictis archivis (n.l. van den Dom) reservatam et inde extractam, licet propter ejus longevam antiquitatem in aliquibus sui partibus admodum corruptam et consumptam, signum tamen et bullam auream regalia prefata adhuc sana et integra habentem.’
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 17.