Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0008 Datum:3 aug. 970 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 8

Keizer Otto bevestigt de giften, door graaf Wichman aan het klooster gedaan van goederen o. a. van die in Hunsingo, Fivelgo, de Marne en Middag.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Otto, divina favente clemencia (Romanorum) imperator. Notum esse volumus, quod pro anime sue remedio
Wichmannus comes in Domino fidelis, nostre imperiali majestati supplicavit (ut quasdam sue hereditatis res) per nostri precepti paginam ad
ecclesiam, in honorem Salvatoris et sancti Viti martiris consecratam, in monte, qui dicitur Altina, constructam et sanctimonialibus, in eodem
loco Deo devote famulantibus, concedere atque donare dignaremur. Cujus peticioni propter divinum amorem assensum prebentes, ad ecclesiam
Salvatoris et sancti Viti martiris, in predicto monte Altinensi constructam, et sanctimonialibus, in eodem loco Deo famulantibus, ipsam
hereditatem, quam Wichmannus comes ipsis donavit, per paginam nostri precepti concedimus atque donamus, id est curtem . . . et quecunque in hiis
quatuor comitatibus, scilicet Hunesca Fivelga , Merime , Midage predictus comes Wichmannus habere videbatur, sive a nobis illi datum fuisset et
omnia que predictis videntur pertinere curtibus, cum ecclesiis, edificiis, mancipiis, terris cultis et incultis, agris, campis, pascuis, pratis,
silvis, aquis , aquarumque decursibus, molendinis, molendinorumque locis, piscacionibus, venacionibus, quesitis et inquirendis, viis et inviis,
exitibus et redditibus, mobilibus et immobilibus rebus omnibusque pertinenciis et adjacenciis, que dici vel nominari possunt, jure legitimeque
pertinentibus . . . Data tercio nonas Augusti anno Dominicae Incarnationis noningentesimo septuagesimo, indictione tercia decima, anno regni
serenissimi regis Ottonis tricesimo quinto, imperii vero sui nono. Actum in Apulea ad civitatem, que dicitur Buvini, in nomine Domini nostri
Jesu Christi. Amen.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 8
Olim Naar Mon. Germ. Dipl. Reg. I, S. 539. Ook gedrukt bij Sloet, no. 104 enz.
Jaar 970
Datumcode 3NonAug
x
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 8.