Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0003 Datum:18 juni 820 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 3

Theodgrim schenkt aan de abdij Werden zijn erfgoed in villa Aarlo in Drenthe.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Notum fieri desidero omnibus tam presentibus quam futuris, qualiter ego Theodgrim, filius quondam Aldgrim, tradidi omnem hereditatem meam , quam
Ricfridus mihi tradidit, pro remedio anime mee et pro eterna retributione ad monasterium, quod constructum est in honore sancti Salvatoris in
loco, qui dicitur Werthina, in pago Riporum juxta fluvium Rura, ubi Hildigrimus episcopus preesse videtur. Tradidi eam supradictam in villa,
que dicitur Arlo , in pago Threant , cum omni integritate, hoc est una eclesia, in terris, in mancipiis, in domibus, in edificiis, silvis,
pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, totum et integrum trado atque transfirmo, ita eam tradidi traditamque in perpetuum esse volo et
nullis umquam temporibus inmutari sed ad perpetuos usus ejusdem eclesie superius nominate custodes, quicquid exinde facere voluerint, liberam ac
firmissimam a me et ab omnibus habeant potestatem. Acta est autem publice cum stipulatione subnixa anno VII gloriosi atque relegiosi regis et
imperatoris Hludowigi XIIII Kalendas Julias. Facta est autem hec traditio in loco, qui dicitur Mimigernaford, coram testibus ac manum
mittentibus, quorum nomina subtus adnotantur. Notavi diem, tempus, locum, quo hec scripta sunt. Signum Theodgrimi, qui hanc traditionem fieri
rogavit et propria manu firmavit. Signum Liodulfi . Signum Aldgeri. Signum Altberti . Signum Adoni . Signum Adaldag . Signum Eburgeri . Signum
Folcbrat. Signum Erpulf. Signum Thangeri . Signum Theodi. Signum Osgeri. Signum Bovoni. Signum Hildold . Signum Egilhard. Signum Waldric. Signum
Marcward. Signum Marcrad. Signum Val. Signum Herimod. Ego Werinhard presbiter scripsi et subscripsi.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 3
Olim Naar Cart. Werth. LVIII, fol. 58b (A) en Liber Privil. major Werth. fol. 11a (B). Ook gedrukt bij Lacomblet, I, no. 40.
Jaar 820
Datumcode 14KalJul
x
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 3.