Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oar091 Datum:10 aug. 1457 Overlevering:Afschrift Vindplaats:Omm. arch., inv.nr. 0060, reg. 091

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Fredericus divina favente clemencia Romanorum imperator
semper augustus ac Austrie Stirie Karinthie et Carmole dux comesque Tijrolis etcetera. Honorabilibus prelatis nobilibus necnon capitaneis et communitatibus singulis et incolis et inhabitatoribus terrarum nostrarum Frisie nostras et imperii
sacri devotis atque fidelibus sincere dilectis. Gratiam nostram cesaream et omne bonum
honorabiles devoti ac fideles sincere nobis dilecti relatione quorundam accepimus
quod non nulli homines proprio eorum ausu praesumant gentes et terras Frisie nobis et
sacro Romano imperio immediate subiectas a nostra imperiali dicione suis potentatui et dominio subigere nec non aliis variis modis gravaere in nostra et dicti imperii nostrorumque et illius iurium dominorum tributorum et proventuum diminucionem ac iacturam non modicam. Cum autem inter cetera cum humeris nostras sufferimus ad hoc praecipuam habeamus curam qualiter sacro Romano imperio ac rei publice suis inneccessitatibus prae esse dictumque imperium in viribus honoribus esse et statu ipsius quod admodum
nobis tamquam romanorum imperatori incumbit conservaere valeamus. Idcirco vobis omnibus et singulis auctoritate nostra Romana cesarea committimus ac tenore praesencium distcerte
praecipiendo mandamus ut si quisquam hominum cuiuscumque status, gradus aut condicionis
existat altus vel humilis quavis sua temeritate gentes et terras Frisie nobis et
sacro Romano imperio immediate subiectas atque debitas a nostro et ipsius imperii
iurisdictione ac domino alienando suis dicioni et potentatui attrahere vel alias qualitercumque iniurium tributorum ac dominorum sacri Romani imperii et eius obediencie diminucionem gravaere praesumpserit quod vos ad hoc minime consencientes vos una cum eisdem gentibus et terris contra eosdem in nostra et dicti imperii fideli obediencia more progenitorum
vestrorum in divisos pro viribus conservetis invasoribus huiusmodi pro vestra possibilitate diligencius resistendo pro ut nobis et dicto imperio tenemini Et sicut nostram et sepedicti imperii indignacionem ulcionem ymmo bannuum volueritis arcius evitare.
Datum castro nostro Ertenburg ducatus nostri Karinthie decima die mensis Augusti Anno domini Millesimo quadringentesimo quinquagesimo septimo regni nostri decimo octavo
imperii vero quinto.
??
Recto:
x
x
Archief Groninger Archieven
Fonds Omm. arch.
Toegangsnummer 2
Inventarisnr. 0060
Regestnr. 091
Register Feith hsfo.015b
Jaar 1457
Datumcode 1008
x
x
Materiaal papier