Nummer:kla0031 Datum:15 aug. 1347 Overlevering:Origineel Vindplaats:Kloosterarch., inv.nr. 252, reg. 31

De deken van de kerk van Monasterium, de abt van de Beatus Mathias extra muros Treverenses en de subdeken van de kerk van Colonia, door de paus als rechters aangewezen, dragen op aan de abten van Germania, Menterna en Dockingen en de plebaan te Midlestum om in hun plaats enige geschillen van het johannieterklooster te Witwerth te behandelen.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Decanus ecclesie monasteriensis judex seu executor una cum honorabilibus viris dominis abbate mo
nasterii beati Mathie extra muros treverenses ordinis sancti Benedicti et subdecano ecclesie
coloniensis judicibus seu executoribus privilegiorum jurium et libertatum religiosorum virorum magistri
et fratrum domus hospitalis Jherosolimitani ordinis sancti Iohannis et singulis membris ordinis eiusdem
a sede apostolica deputatis honorabilibus viris dominis abbatibus videlicet in Germania
ordinis sancti Benedicti in Menterna ordinis cystersiensis plebano plebanatus in
Midlestum monasteriensis dyocesis nec non abbati in Dockinghen praemonstratensis
ordinis Traiectensis dyocesis salutem in domino sempiternam Quoniam pluribus
nostris et ecclesie nostre praedicte arduis prae...ti negociis cognitioni causarum quas
commendator et fratres domus in Witwerth ordinis et hospitalis praedictorum diversis
personis coniunctim seu divisim monent seu monere intendunt commode interesse non valemus
de vestra discrecione confidentes vobis vicis nostras quo ad personas dictis commendatori
et fratribus praedicte domus iniurantes in hac parte committimus per praesentes donec eas ad
nos duxerimus revocandas rogantes vos affectuose quatenus in praemissis racione praesentiam
procedatis secundum ab apostolica sede traditam nobis formam ita tamen quod in omnibus causis
ab eisdem commendatore et fratribus domus praefate contra quascumque personas ecclesiasti
cas vel seculares motis et movendis unus vestrurm alium vel alios non expectet.
Datum nostro sub sigillo praesentibus appenso in firmitatem et testimonium omnium et singulorum prae
missorum anno domini MoCoCoCo quadragesimo septimo in assumptione beate Marie virginis.
Venster sluitenRecto: 1
x
x
Archief Groninger Archieven
Fonds Kloosterarch.
Toegangsnummer 172
Inventarisnr. 252
Regestnr. 31
Olim Arch. Klooster Wijtwerd, inv.nr. 25, reg. 4. Reg. Feith 1347.4.
Jaar 1347
Datumcode AssMar
x
Afbeelding 1
Negatief 103-C-16
x
Materiaal perkament
x
Edities Oorkondenboek Groningen en Drente, nr. 403 (ogd0403).