Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:fal049 Datum:3 april 1487 Overlevering:Afschrift Vindplaats:F.A. Lewe, inv.nr. 0577, reg. 049

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
In nomine domini amen. Nicolaus ter Maete ecclesie collegialiter sancti Clementis in Steenwyck Traiectensis diocesis et partium Drenthiae gro
ningensis Goe et Wolt decanus ad universorum notitiam deducimus per presentes et deduci cupimus quod orta est et introducta coram nobis litis
causa et controversia inter honorabiles Aleydam Leonis relictam honesti Gherardi Leonis Curialis et Burgimagistri oppidi Groningensis
parte ex una actriccem et Lambertum Luensche laicum in parochia de Peysa parte ex altera de et super quadam via qua sacrum sacramentum via
ticum ab ecclesia parochiali dicta Peyse ad praedium ter Hansowe nuncupatum ad praefatam Aleydam spectans deferri debeat corpora quoque in dicto
praedio humanis rebus exuta pro ecclesiastica sepultura humanda ad Ecclesiam parochialem ubi talia corpora sepeliri deferri et similiter
alia quoque omnia et singula quae in viis sive stratis vulgariter iuxta morem patriae de Rewech nuncupatis de iure sive consuetudine fieri possunt
et debebant lite igitur coram nobis legitime contestata oblatis hinc inde positionibus et ad ipsas responsionibus subsecutis productis testibus attestationibus
publicatis etiam exceptionibus et replicantibus diligenter examinatis propter certas etiam difficultates ne partibus quoquo modo in iure praeiudicare
mus huiusmodi via non sine multa fatiga et expensis diligenter corporalibus oculis perspecta partibus etiam praesentibus et hinc inde pro iustificatione
productarum allegantibus Consideratis igitur et inspectis probationibus et allegationibus etiam renunciatis alterioribus productionibus iudiciario sive
verius consuetudinario iure in huiusmodi cuasa observatis deliberatione diligenti praehabita communicato etiam iurisperitorum concilio partibus hinc inde
personaliter constitutis et sententiam per nos fieri pretentibus et instantius postulatnibus ad sententiam diffinitivam processimus atque inscriptis in hunc qui
sequitur modum pronunciavimus Christi nomine invocato pro tibunali solum Deum et iustitiam prae oculis habentes per hanc nostram sententiam
diffinitivam pronunciamus decernimus et declaramus predictam viam scilicet in omni iure consuetudine latitudine et omni libertate
a dicto praedio dicto Terhansowe debere perpetue esse et transire trans et ultra aream scilicet de Esch dictam de Middelhorst et non extra vulgari ter buten den Esch dictam de Middelhorst et non edtra vulgari
ter buten den Esch nisi saltem illi de Hansowe uti voluerint pro libite suo Inhibitiones immo et prohibitiones sive veris violentias colonis si
ve inhabitantibus dictum praedium ter Hansowe factas et Lamebrto praefato omnino iniustas illicitas atque praesumptas Aleydam ipsam suos quoque co
lonos nunc praedictum predium inhabitantes et in futurum perpetuis temporibus inhabitaturos libere uti et frui debere via over den Esch
quem admodum praescriptione largissimi temporis et liquido coram nobis monstratum et probatum fuit viam ipsam cum libertate possedit sine cuius
cumque impedimento pro se et suis in perpetuum haeredibus uti posseditis possidebit Eidem Lamberto et suis successoribus sive haeribus perpetuum si
lentium imponentes Eundem lambertum etiam dictae Eleydi actrici in laboribus inquietationibus molestationibus et expressis litis factis condemnandum fore
et condemnamus per praesentes taxatione nobis in posterum reservata lecta et lata et in scriptis promulgata fuit praesens nostra sententia per nos
Nicolaum iudicem et decanum praefatum Deveris in Ecclesia parochiali in qua nos ad iura reddendum et causas audiendas sedere consuevimus
et in hac causa pro tribunali sedens sub anno a nativitate Domini Millesimo quadringentesimo octuagesimo septimo indictione quinta
die vero Martis tertia mensis Aprilis hora Vesperarum vel quasi pontificatus sanctissimi in Christo patris et Domini nostri Domini Innocentii divina
providentia papa octavi anno eius tertio praesentibus ibidem honorabilibus viris Domino Hermanno ter Maet in Ecclesia de Deveren Vicario ma
gistro Joanne Timanni presbytero Ecclesie sancti Martini in Gronningen Tesone Wattens Ludolphi Johannis laicis et incolis opidi de Gronningen Traiectensis dio
cesis testibus ad praemissa vocatis pariter et rogatis In quorum etiam omnium et singulorum fidem et testimonium praemissorum had presentes nostras literas
huiusmodi nostram sententiam in se continentes sigillo officii nostri Decanatus Drenthiae iussimus et fecimus appensione communiri.
Recto:
Dorso:
x
x
Archief Groninger Archieven
Fonds F.A. Lewe
Toegangsnummer 547
Inventarisnr. 0577
Regestnr. 049
Jaar 1487
Datumcode 0304
x
x
x
Materiaal papier