Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0255a Datum:Konstanz, 2. Okt. 1417 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 213, nr. 255

Königliche Vollmacht für die Abgesandten König Sigismund's, welche in Friesland die Streitigkeiten schlichten sollten.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Sigismundus Dei gracia Romanorum rex semper augustus ac Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. rex ad noticiam universorum tenore presencium volumus pervenire, quod de probitate fidei, constancia atque rerum experiencia necnon legalitatis et circumspectionis industria strenui militis Siffridi de Wenninghen ac egregii Nicolai Puontzlow Wratislaviensis ducatus cancellarii, consiliariorum nostrorum fidelium dilectorum plenam, firmam et indubitatam fiduciam obtinentes, ipsos animo deliberato, sano principum et fidelium nostrorum et imperii sacri accedente consilio et ex certa nostra sciencia fecimus, constituimus, ordinavimus et creavimus, [*] ac vigore presencium modo, via et forma, quibus melius et efficacius fieri potest, facimus, constituimus, ordinamus et creamus nostros veros, certos, legittimos et indubitatos ambaxiatores, procuratores, actores, factores et negociorum gestores, dantes ipsis plenam, liberam et omnimodam potestatem ad gerendum, dirigendum et promovendum nostra et imperii sacri negocia per terras, civitates, opida et loca quelibet tam Orientalis quam Occidentalis Frisie, necnon nostro nomine de et super bono pacis et concordie ac universis controversiis, displicenciis et gwerris inter burgimagistros, scabinos, consules et capitaneos opidi Groninghen Traiectensis diocesis, Okonem de Broke, Mauricium de Oldenborgh, Siboldum generum quondam Kenonis, Fokonem Ukuma et eorum in hac parte complices ab una, necnon gretmannos, iudices et communitates districtuum Langhewald, Fridewald, Humerke, octo parrochiarum et eoruni fautores et adherentes quocunque modo subortis parte ex altera placitandi, tractandi, concordias, pacta et federa inter eos firmandi, promissa de pace servanda recipiendi et acceptilandi, ac inita tractata, placata et promissa consumandi, finiendi, concludendi, firmandi, stabiliendi ac cetera, que circa premissa necessaria et oportuna fuerint, exercendi sicut eis visum fuerit expedire necnon ab eis et eorum quolibet fidelitatis, homagii et alia iuramenta quecunque sive obsequia et obligamina exigendi, requirendi et recipiencli ipsisque quoque viceversa quoscumque regios favores, libertates, franchesias, gracias et immunitates promittendi, literas et privilegia nostra dandi et assignandi et cum eis super auxiliis, tributis, serviciis, theoloniis et aliis prestacionibus nobis et imperio faciendi, paciscendi et concordandi, ac eis et eorum cuilibet universos et singulos excessus, offensas, iniurias, temeritates et termina adversus nos et sacrum Romanum imperium ac subditos et fideles nostros hueusque per eos aut eorum quemlibet commissos, commissas et commissa auctoritate nostra Romana regia totaliter dimittendi, indulgendi et ignoscendi, penas quoque et mulctas pro excessibus, offensis, iniuriis, temeritatibus et terminibus huiusmodi debitas, sive a lege latas sive ab homine infligendas, si quas ipsi et eorum singuli ac eorum antecessores sive predecessores incidisse viderentur, tollendi et omnimodo relaxandi, omnem infamie notam et maculam, si qua ex premissis subsecuta est in ipsis et eorum quolibet abolendi, ipsos quoque et eorum quemlibet fame, honori, iuri et statui pristinis ac ceterorum omnibus in integrum restituendi ac nostre regie grade viceversa per omnia reconsiliandi et premissa quecumque pro maiestate nostra regia faciendi. Nos quoque ad servandum promissa et placitata huiusmodi et alia quevis per prefatos nostros ambaxiatores, procuratores et factores tractata et facta, modis quibus eis expedire videbitur, obligandi necnon predictos coniunctim et divisim de quibuscumque perceptis quitandi ac omnia et singula faciendi, que veri legittimi et indubitati ambaxiatores, procuratores et factores generalem et liberam administracionem habentes facere possunt et que nos ipsi facere possemus, si personaliter adessemus, eciam si talia forent, que mandatum exigerent magis speciale, de quibus plenam ac de verbo ad verbum in presenti procuratorio nostro oportet fieri mencionem; supplentes nichilominus de plenitudine Romane regie potestatis omnes defectus iuris, si qui in premissis aut eorum aliquo viderentur obmissi ac legi, cuius pretextu tales possent obstare defectus aut actus premissi in aliquo invenirentur invalidi quoad presens procuratorium nostrum de certa sciencia derogantes, promittentes tenore presencium verbo regio firmum et ratum nostro et imperii sacri nomine nos perpetuo habituros atque gratum, quidquid per supradictos ambaxiatores, procuratores et factores nostros promissum, conclusum, actum, firmatum, stabilitum, factum et ordinatum fuerit sive gestum in premissis omnibus et singulis et eorum quolibet, necnon in connexis dependentibus et emergentibus circa talia et contra ea vel ipsorum aliquid per nos vel personam aliam seu alias interpositam vel interpositas quavis via, occasione vel modo nunquam facere quomodolibet vel venire aut eciam attemptare presencium sub nostre maiestatis sigillo testimonio litterarum. Datum Constancie anno Domini millesimo quadringentesimo decimo septimo, secunda die Octobris, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. tricesimo primo, Romanorum vero octavo.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 213
Nr 255
Inventaris
Jaar 1417
Datumcode 0210
x
x
Materiaal papier