Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0167 Datum:1 dec. 1284 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 167

Egbert, prefect, en overheden van Groningen verklaren, dat Johannes Pluckerose bij testament zijn huis en andere goederen te Groningen vermaakt aan zijn vrouw en zijn dochter en de andere met haar wonende vrouwen.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Nos Eckbertus, praefectus, et consules universi in Groninghe notum facimus, ad quos praesens
scriptum pervenerit, quod cum Johannes dictus Pluckerose concivis noster se religioni devotus coram nobis ad hoc vocatis ordinationem rerum
suarum fecit et tanquam moriturus mundo testamentum condidit in hec verba. Ego Johannes dictus Pluckerose cupiens offerre sacrincium laudis
Domino pro me et Siwa, conjuge mea, et pro nostris parentibus omnia bona mea immobilia, videlicet tertiam partem de septem areis, quarum duae
sitae sunt juxta forum et aliae quinque in platea, quae dicitur Gaddinghestrate, item quartam partem cujusdem agelli in Dillichtermade siti,
quartam partem in areis et domibus, quae quondam fuerant Volkardi dicti Betelinge, item VII et dimidium mensuras terre, quae dicuntur amersat,
sitas juxta Beinewert, item XXXIII mensuras terre, quae scilicet dicuntur amersat, tertia unius mensure minus, sitas in agro, qui dicitur
Udenvenne, hec, inquam, bona supradicta adicio domui lapideae, quam super murum cimiterii Fratrum Minorum cum assensu eorundem fratrum et
advocatorum suorum sumptibus meis extruxi, et volo quod ilia bona et omnia utensilia mea dicte domui deserviant in perpetuum et ipsius
attinentia supertinentia nominentur; ipsam vero domum cum premissis suis attinentiis lego et do ac pleno jure possidendam confero Siwe, conjugi
meae, et Gertrudi, filiae meae, ac aliis Deo devotis foeminis, quas ipsa Siwe in suum consortium assumpserit, itaque assumentibus et assumptis
et ab illis assumendis tam in dominio quam in usu predictorum, domi videlicet et bonorum omnium conditio sit equalis, eo salvo quod non licebit
eis ullo tempore praefatam domum aut ejus attinentia maxime immobilia vendere vel distrahere aut aliter alienare, nisi forte prospectu magis
commodi de licentia consulum, qui pro tempore fuerint, in equalentia bona commutent aliquam de predictis. Et si casu aliquo personae penitus
defecerint in eadem domo, consules civitatis locent ibi de consilio gardiani, qui tunc fuerit, personas religiosas, quibus domum cum suis
attinentiis assignent integraliter sub forma superius memorata. In reliquis autem bonis, quae ad usus pios deputavi, predictis Siwae et Gertrudi
succedere poterunt illis propinqui sanguinis ab intestato. Hujus autem ordinationis meae executores instituo consules civitatis, quibus committo
in animas suas ut exequantur haec omnia fideliter cum effectu de verbo ad verbum, sicut superius est expressum, caventes ante omnia quod neque
domus neque bona, quae ad eam pertinent, ultra convertantur ad usus secularium sed superinantea deserviant personis Deo dicatis et votivis,
sicut in praefata serie continetur. Et si praesens ordinatio mea jure testamenti vel lege voluntatis ultime non valet, volo tamen quod valeat
quocumque jure valere possit. Nos igitur ordinationem Johannis annotatam praesentibus factam coram nobis de consensu illorum, qui praenominatis
Gertrudi et Szwae jure propinquitatis succedere debuerant, si absque liberis vel intestati decessissent, requisito veterum assensu consulum
approbamus eamque velut piam et rationabilem ex communi sententia decernimus existere perpetuae firmitatis. In cujus rei testimonium praesentem
paginam sigilli nostri munimine roboramus. Actum et datum anno Domini millesimo ducentesimo LXXXIIII in crastino beati Andreae apostoli, Hugone
de Aggere, Gerardo dicto Spiegel, Friderico dicto Butzel, Ludolpho dicto Sickenge existentibus rationalibus civitatis.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 167
Olim Naar een afschrift van 8 jan. 1584, voorkomende in een ms. quarto, no. 23, blz. 125v, in het rijksarchief te Groningen. Ook gedrukt in Bijdragen v. Gesch. en Oudheidk., X, blz. 230.
Jaar 1284
Datumcode cAndree
x
x
Editie naar rvr0030r.
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 167.