Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oar021 Datum:12 sept. 1342 Overlevering:Origineel Vindplaats:Omm. arch., inv.nr. 0003, reg. 021

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Borchardus dei gratia sancte bremensis ecclesie archiepiscopus universis presentis littere inspectoribus in perpetuum. Noverint universi ad quos praesens scriptum pervenerit quod nos divine remunerationis intuitu
monachos ordinis cysterciensis de claustro beati Bernardi in Frisia absolvimus perpetuo a tali thelonio quod dari solet in portu Stathen et eos ab omni thelonii exactione penitus esse volumus
absolutos. Ut autem hoc factum nostrum perpetuo maneat inconvulsum presenti scripto insigni-
mus et sigilli nostri appensione roboramus precipientes districte ne quis huic facto nostro praesumat
contraire vel etiam hanc paginam ausu temerario aliquatenus violare. Acta sunt in Staden
hec primo Idus septembris pontificatus nostri anno quintodecimo.
??
Recto:
x
x
Archief Groninger Archieven
Fonds Omm. arch.
Toegangsnummer 2
Inventarisnr. 0003
Regestnr. 021
Register Feith 1342.003
Jaar 1342
Datumcode 1IduSep
x
x
Materiaal perkament