Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oar015 Datum:25 okt. 1250 Overlevering:Origineel Vindplaats:Omm. arch., inv.nr. 0001, reg. 015

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Henricus dei gratia traiectensis electus fideli suo plebano in Anlo, salutem in salutis auctore. Quociens a nobis petitur quod honestati et rationi convenire dinoscitur libenti nos decet
animo concedere et desideriis petencium congruum suffragium impertiri. Hinc est quod nos dilectos in Christo abbatem et conventum monasterii sancti Bernardi quadam speciali prerogativa dilectionis
et gratie amplectentes tam in personis quam in rebus in terminis nostre dyocesis sub nostra recipimus protectione defendendos. Presentium vero auctoritatem eisdem indulgemus ut yconomi eorum liberam habeant facultatem emendi et vendendi et ceteros contractus si necesse fuerit celebrandi per omnes positiones locorum in nostro districtu specialiter vero Groninge et in omnibus terminis
eius dantes ipsis plenam potestatem sine qualibet difficultate ligna, cespites quibuscunque evectionum modis transducere necnon et pecora eorum per Threntiam et omnes dyocesis nostre
terminos sub nostro conductu deducere, consuetudine municipali vel alia qualibet non obstante, nostro et in omnibus jure salvo. Discretioni igitur tue damus in mandatis ut hanc concessionis nostre
paginam ad audienciam et noticiam singulorum et universorum nobis subiectorum studeas pervenire contradictores per censuram ecclesiasticam compescendo fideles quoque nostros de Covorde et Elethe et Groninge judices huius nostre indulgencie volumus esse conservatores et defensores, ut cum requisiti fuerint defensionis presidio ipsis efficaciter assistant et, ne
contrarium quid
nostre liberalitati eveniat ad curam suam et sollicitudinem revocabunt. Si vero in praemissis tu et judices nostri remissi fueritis inventi abbati et priori de Dockum damus in mandatis
districte praecipientes ut ipsi mandatum nostrum exequantur pro tenore liberalitatis nostre dictos abbatem et con- ventum defendendo vos vero indignationem nostram noveritis incursuros.
Datum Gronige anno domini Mo CCo quinquagesimo VIII Kalendas novembris.
AANTEKENINGEN: DORSO: dat die van Adewert fry
hebben mogen kopen und
handelen etc.
anno 1250.
L.
OVERLEVERING: origineel, perkament.
afschrift notaris Petrus Cornelius (28-08-77)
AUTHENTICERING: zegel
VINDPLAATS: RAGr, OMMELANDEN 1 R 15.
OMMELANDEN 235 R 15. (afschrift).
OMMELANDEN 758 R 15. (afschrift).
RF 1250.01.
UITGAVE: DRIESSEN, MG p. 23.
OGD 114.
OSU 1216.
??
Recto:
x
x
Archief Groninger Archieven
Fonds Omm. arch.
Toegangsnummer 2
Inventarisnr. 0001
Regestnr. 015
Register Feith 1250.001
Jaar 1250
Datumcode 8KalNov
x
x
Materiaal perkament