Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:msc011 Datum:13 dec. 1329 Overlevering:Vidimus Vindplaats:Arch. Menoldis- en Sywenconvent, inv.nr. 0054, reg. 011

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
?????.
?????. Universis praesencia visuris et audituris Nos
consules in Groninghen volumus esse notum quod collegium sororum novi conventus in loco dicto Worth constructi conduxerant
a Byna dicta Boltinc ipsum fundum cum totali spatio adiacente inter meatum aque civitatis que ab austro
et ab ocidente dilabitur continuum praediis Ave de Menekingwerve que sunt versus aquilonem ac praediis domine
Alleke Paping et Bine memorate quae sunt versus orientem inter jacente via decem pedum lata ad
praedictarum sororum novi conventi collegium attinente se extendente libere ad plateam Gad vulgariter nuncupa-
tam pro quatuordecim solidis sterlingorum ipsi Bine et suis heredibus seu successoribus annis singulis medietatem in medio qua-
dragesime reliqua vero in festo beati Oedgeri dyaconi perpetue persolvendis ac ipsis sororibus conventus praedicti eorumque
successoribus que pro tempore fuerint pro eisdem huris perpetue obtinendis. In cuius rei testimonium sigillum nostre civitatis
praesentibus duximus apponendum. Datum anno domini M CCC vicesimo nono in die beate Lucie virginis Rodolpho
Redinc, Ludolpho Wicherinc, Messekino Butzeel, Alardo Folkerdinc quatuor burgimagistris nostre civitatis
existentibus dicti anni.
Recto:
x
x
Archief Groninger Archieven
Fonds Arch. Menoldis- en Sywenconvent
Toegangsnummer 1256
Inventarisnr. 0054
Regestnr. 011
Register Feith 1329.001
Jaar 1329
Datumcode Lucie
x
x
Materiaal perkament