Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:msc006 Datum:13 juli 1300 Overlevering:Origineel Vindplaats:Arch. Menoldis- en Sywenconvent, inv.nr. 0030, reg. 006

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Universis Christi Fidelibus praesentia visuris et audituris. Consules de Groningge salutem in filio virginis gloriose. Cum secundum apostolicum bonum operari teneamur ad omnes
maxime autem ad domesticos fidei ad frugem melioris vire conversi continencie bonum gracia divina suffragante perpetuo servare intendunt et in celibatu quam
diu in humanis rebus agunt domino famulari. Noveritis quod cum persone religiose sorores videlicet apud nos in Groninge in domo domine Siwe dicte Pluckerose
iuxta cimiterium fratrum minorum commorantes vitam religiosam ducere decreverint ac in eadem perpetuo permanere Nos quo possumus eas humanitatis studio
permovere volentes pium ab ipsis ordinatum statutum firmitatis robur habere decrevimus videlicet ut quecumque persona collegio earundem se voluerit sociare et
similem vitam ducere quia pro dicto collegio in ipso primo ingressu infra quinque marcas sterlingorum et supra unum denarium pptulerit sive contulerit. Hoc libere
in ipso collegio debeat in perpetuum remanere Quod si forte quod absit aliquam dictarum personarum a dicta domo discedere contingerit quacumque occasione sive causa
ipsa eo facto a consortio dicti collegii ac commoratione dicte domus in perpetuum absque recuperatione sit privata nec post egressum suum si qua dum in dicta domo moraretur
in eadem edificari seu fieri procuravit terre infixa seu parieti clavo affixa repetere valeat aut dictum collegium molestare quomodolibet pro eisdem. De aliis
suis mobilibus suam liberam excerceat voluntatem. Preterea quandocumque aliquam personam dicte domus in dicto collegio viam universa carnis ingredi contigerit
dicta domus lectuur eius ac vestes ad eius corpusculum pertinenter pro testamento habeat. Cetera autem que eius sunt ad debitos heredes pront iuris est revertantur.
Ut igitur praedicta omnia ac singula perpetuum robur optineant firmitatis praesentem litteram sigillo nostre civitatis duximus muniendam. Datum Groningge
Anno domins MoCCCo in die beate Margarete virginis Gherardo Huginge, Menoldo Leone, Alardo Papinge, Johanne Huginge quattuor rationalibus
existentibus dicti Anni.
Recto:
x
x
Archief Groninger Archieven
Fonds Arch. Menoldis- en Sywenconvent
Toegangsnummer 1256
Inventarisnr. 0030
Regestnr. 006
Register Feith 1300.001.1
Jaar 1300
Datumcode Margar
x
x
Materiaal perkament