Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:gus0803 Datum:22. Febr. 1462 Overlevering:Original Vindplaats:Rep. 1 (Große Urkundensammlung), inv.nr. 0803

Instrument des Notars Folkmar von Steinfeld zum Prozeß des Komturs Heuwald in Jemgum gegen den Komtur Johannes Munte in Wywerd wegen der Ausstoßung eines Ordensmitgliedes.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
In nomine Domini. Amen. Anno nativitatis Domini eiusdem millesimo quadringentesimo sexagesimo secundo, indictione decima, die vero vicesima secunda mensis Februarii, hora vesperarum vel quasi, pontificatus sanctissimi in Christo patris ac domini nostri domini Pii, divina providencia pape[*] secundi, anno eius quarto, in mei notarii publici testiumque infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum presencia, personaliter propter hoc constitutus honorabilis ac religiosus frater dominus Heuwaldus, commendator in Jemghum, publice[*] protestatus fuit, quod licet dudum in mense Decembri[*] contra honorabilem ac religiosum dominum Johannem Munte, commendatorem sacre domus Wywerdensis, ac contra eius omnia mandata frivola et perniciosa, per eundem dominum Johannem contra predictum fratrem Heuwaldum emissa, ad curiam Romanam, [*] necnon ad generalem magistrum Rodicensem, in scriptis appellasset; nichilominus tamen firmiter inherente predicta[*] appellacione, nunc tale scriptum in testimonium sue appellacionis et diligencie haberet producere, quod peciit a me notario huic instrumento transsumi: [---]
[VOLGT oub0803a]
[---]Quo sic peracto, memoratus frater ac dominus Heuwaldus coram me notario ac testibus subscriptis firmissime protestatus fuit, quod nequaquam cessaret a diligencia sue appellacionis incepte, donec finem sue haberet cause, et nullatenus consentiret in predictum dominum Johannem tamquam suum commissarium per magistrum Steynvordensem sive apostolicum ad hoc fuisset canonice compellandus, licet infinita mandata exhortatoria[*] post huiusmodi appellacionem legitime interpositam fulminarentur; quod speraret se habere bonum redemptorem et quod nuncius pro retroacto[*] esset in via, de quo protestatus fuit; super quibus omnibus et singulis antedictis frater ac dominus Heuwaldus peciit, sibi a me notario publico infrascripto presens fieri instrumentum. Acta fuerunt hec in domo dotali in Stenvelda, anno, indictione, die, hora, mense, loco, pontificatu et aliis quibus supra, presentibus ibidem discretis viris Wilhelmo et Hinrico laicis Osnabrugensis diocesis, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.
S. N. Et ego Folkmarus de Steynvelt, clericus Osnabrugensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notaruis, quod premissis ommibus et singulis, dum sic ut premittitur fierent et agerentur una cum prenominatis testibus presens et personaliter interfui eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi, iam hoc presens publicum instrumentum manu mea propria conscriptum, exinde confeci et in hanc formam publicam redegi signoque nomine et cognomine meis solitis et consuetis signavi et publicavi, rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum[---]
[VOLGT oub0803b]
Recto:
Dorso:
x
x
Archief NStA
Fonds Rep. 1 (Große Urkundensammlung)
Toegangsnummer R001
Inventarisnr. 0803
Jaar 1462
Datumcode 2202
x
Afbeelding 1
Afbeelding 2
Commentaar Sicherheitsverfilmung
x
Afbeelding 1
Afbeelding 2
Commentaar Sicherheitsverfilmung
x
Bevat afschrift van gus0803a. In dorso: gus0803b.
x
Commentaar Notariatssignet.
x
Edities Editie naar dit exemplaar: oub0778.