Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:gus0786 Datum:29. Juni 1401 Overlevering:Original Vindplaats:Rep. 1 (Große Urkundensammlung), inv.nr. 0786

Komtur Bernhard von Jemgum inkorporiert die kleine Kirche in Jemgum der Pfarrkirche daselbst.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Nos Benardus commendator conventus in Gemghum, universis et singulis in Christi fonte renatis presencia visuris seu audituris salutem ac inferius scriptorum testimonium perhibere. Quoniam memoria hominum facilis est et prompta ad oblivionem, expedit, ut eorum opera muniantur sigillis seu proborum literis inscribantur, cum omnium memoriam habere et in nullo oberrare pocius est angelis asscribendum quam hominibus attribuendum. Noverit igitur tam presencium etas quam futurorum posteritas, quorum interest seu interesse poterit, quod nos commendator predictus cum omnium civium in Gemgum atque conventualium[*] concilio, cui clemencia divina favente presidemus, alienando assignavimus, damus et libere assignamus per presentes parvam ecclesiam in Gemgum ecclesie parrochiali ibidem cum omnibus prediis et aliis redditibus ad eandem spectantibus ad sustentacionem vicarii illius vicarie, tali condicione confirmata, quod parrochiales in Gemghum deinceps predietum conventum non molestabunt seu impetere presumant pro restauracione predicte parve ecclesie et hoc ipsa indigente; necnon idem parrochiales nunquam inquietant predictum conventum propter corruptas et insolitas abusiones et beati Stephani potationes, [*] quas predicti parrochiales annuatim in conventu sepedicto in confusionem hominum et animarum detrimentum antea facere solebant. In cuius rei testimonium sigillum nostrum una cum sigillis domini Ulbodi vicedecani in Emda, domini Tytardi prepositi in Hartzum[*], domini Fockonis[*] abbatis in Tedingen, domini Remberti curati in Gemgum, Emonis et Hayonis capitalium ibidem duximus presentibus appendendum seu fideliter roborandum. Anno Domini Mo CCCCo primo, ipso die Petri et Pauli apostolorum passionis.
Recto:
Dorso:
x
x
Archief NStA
Fonds Rep. 1 (Große Urkundensammlung)
Toegangsnummer R001
Inventarisnr. 0786
Jaar 1401
Datumcode PetPau
x
Afbeelding 1
Afbeelding 2
Commentaar Sicherheitsverfilmung
x
Afbeelding 1
Afbeelding 2
Commentaar Sicherheitsverfilmung
x
Commentaar 7 anhängende Siegel verloren.
x
Edities Editie naar dit exemplaar: oub0187.