Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:gus0614 Datum:30. Nov. 1385 Overlevering:Original Vindplaats:Rep. 1 (Große Urkundensammlung), inv.nr. 0614

Umfangreicher Gütertausch zwischen dem Häuptling Brunger in Loquard und dem Kloster Langen.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Universis presentia visuris seu audituris pateat publice per presentes, quod frater Folkardus Dei patientia prepositus in Langhena una cum consensu suorum conventualium ex parte una, et Brungerus capitalis in Lachwerth[*] et Ameka[*] eius legitima cum consensu puerorum et heredum presencium ac futurorum parte ex altera, quandam permutacionem prediorum infrascriptorum legitime ac iuridice fecerunt et inierunt temporibus perpetuis duraturam omni modo et forma meliori, quibus poterant et debebant, hiis presentibus confirmatam; primo videlicet, quod conventus tradidit Brungero octo graminata inna Alkamarmede et unum graminatum inna Herst, ac quatuor graminata inna Werif iuxta villam, et quinque graminata inna Nyalonde et unum graminatum inna Korta Tuichum, omnia in hamrika Lachwerth, [*] ipse vero Brungherus tradidit conventui viceversa in hamrika Wiwilsum, inna liteka Edescum tertium dimidium graminatum, inna Longa Eckerum quatuor graminata cum dimidio, in magno Ydisten[*] undecim graminata cum dimidio, inna Werfmede sex graminata cum dimidio, item in uno campo inter Brechwey[*] et Ydistennawey quatuor graminata, circa Halgerishay. In cuius permutationis et perpetue observationis testimonium sigilla testium infrascriptorum presentibus sunt appensa. Insuper dicta Ameka, uxor legitima prefati Brungeri renunciavit et presentibus renunciat omni iuri publico seu privato, municipali seu civili, Velliano aut iuri docium, cuicunque[*] vel privilegio, per que vel eorum aliquo dictam permutationem possit infringere, inpugnare, impetere aut quomodolibet contraire seu regressum habere ad predia iam prefata, sic ut prefertur de sua dote permutata, ac dictus Brungerus et Ameka dimittunt libere et pacifice conventualibus prefatis omnia predia hactenus per conventum possessa et de bonis hereditariis ex parte Ayliske matris ipsius Ameke nec non aliorum parentum et maiorum ad dictum conventum legata, empta, seu alio titulo devoluta, ob piam memoriam et recordationem perpetuam aninarum eorundem, et promittunt fore fautores, amicos et defensores omnibus diebus vite eorum conventualium predictorum.
Datum sub sigillo prepositi, Brungeri, Ennonis in Hlerlete, dominorum Ubbonis in Lachwerth et Escolphi in Rhisingum[*] curatorum, anno Domini Mo CCCo LXXXVo ipso die beati Andree apostoli ad perpetuam rei memoriam.
Recto:
Dorso:
Zegels:
x
x
Archief NStA
Fonds Rep. 1 (Große Urkundensammlung)
Toegangsnummer R001
Inventarisnr. 0614
Jaar 1385
Datumcode Andree
x
Afbeelding 1
Afbeelding 2
Commentaar Sicherheitsverfilmung
x
Afbeelding 1
Afbeelding 2
Commentaar Sicherheitsverfilmung
x
Commentaar Anhängende Siegel 1bis 3 verloren, 4 beschädigt erhalten, 5 verloren.
x
Edities Editie naar dit exemplaar: oub0153.