Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:gus0425 Datum:Graz, 24. Aug. 1468 Overlevering:Original Vindplaats:Rep. 1 (Große Urkundensammlung), inv.nr. 0425

Kaiser Friedrich III. gewährt dem Ritter Sibo von Esens das Recht zum Tragen spanischer Kleidung.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Fridericus divina favente clemencia Romanorum imperator semper augustus, Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. rex, ac Austrie, Stirie etc. dux, Syboni de Essensem, militi nostro et imperii fideli dilecto, graciam cesaream et omne bonum. Fidelis dilecte, sincerus, quem ad nos et imperium Romanum gerere dinosceris tue fidelitatis affectus claraque virtutum merita, quibus erga maiestatem nostram fidedigno commendaris testimonio, celsitudinem nostram alliciunt, ut personam tuam dignis prosequamur favoribus et singularibus graciarum donis honoremus: tibi igitur supradicto premissorum intuitu, ut auriphrisiam[*] percelebris memorie Alfonsi, [*] quondam Aragonum regis, affinis nostri dum vixit carissimi, utpote stole candide iure[*] atque griffonis deinceps iuxta illius observanciam et consuetudinem aliorum illis utencium more servatis servandis gestare valeas deferre, ea, qua in hac parte fungimur, auctoritate, indulgemus atque presenti concedimus per tenorem presentis, sub sigillo appresso. Datum in Grecz, vicesima quarta die mensis Augusti, anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo octavo, regnorum nostrorum, Romani vicesimo none, imperii decimo septimo, Hungarie vero decimo.
Ad mandatum domini imperatoris proprium.
Recto:
Dorso:
Zegels:
x
x
Archief NStA
Fonds Rep. 1 (Große Urkundensammlung)
Toegangsnummer R001
Inventarisnr. 0425
Jaar 1468
Datumcode 2408
x
Afbeelding 1
Afbeelding 2
Commentaar Sicherheitsverfilmung
x
Afbeelding 1
Afbeelding 2
Commentaar Sicherheitsverfilmung
x
Commentaar Aufgedrücktes Siegel verloren.
x
Edities Editie naar dit exemplaar: oub0863.