Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:dik009 Datum:1209 Overlevering:Afschrift Vindplaats:Arch. Abdij Dikninge, inv.nr. 1, fol. 4r, reg. 9

Theodericus, bisschop van Traiectum, schenkt op verzoek van Hugo Sturm ministerialis aan de ecclesia van St. Maria in Runa den tiend van een huis bij haar in gebruik- doch vroeger door Hugo in beneficium gehouden. In ruil waarvoor Hugo en zijn zoon Wicherus aan den bisschop opdragen een hoeve in Devere naast den vroeger door Hugo in beneficium gehouden hof Calthorne ; en Hugo zoowel den hof als de hoeve in beneficium ontvangt.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ego Theodericus Dei gracia Traiectensis
episcopus notum facio cunctis Christi fidelibus tam futuris quam presentibus, quod decimam domus unius,
quam f[r]atres cenobii, quod est in Runa, cum servis suis colunt, rogatu Hugonis Sturm,
ministerialis Beati Martini et nostri, qui eam prius in beneficium tenebat, ecclesie Beate Marie, que
est in Runa, dedimus quadam tamen commutacione satis equali, que talis est: predictus
Hugo Sturm et filius eius Wicherus resignaverunt in manus nostras et dederunt
nobis et ecclesie nostre mansum quendam in Devere, que adiacet curie, que Calthorne dicitur,
quam curiam ipse Hugo Sturm a nobis prius in beneficium habuit et eundem mansum cum
curia in beneficium recepit. Ut autem hec commutacio rationabiliter ordinata sollempniter
facta, rata et irrevocabilis perpetuo permaneat, presentem paginam conscribi et sigilli
nostri fecimus auctoritate roborari. Acta sunt hec anno ab incarnacione Domini moccoixo,
pontificatus nostri anno xio, presentibus hiis: Ottone, Sancti Martini in Traiecto, Walteri [lees: Waltero],
Sancti Salvatoris prepositis, Remboldo, Sancti Martini, Henrico, Sancti Iohannis decanis, Iohanne
Wichero, Sancti Petri, Theoderico, Sancti Iohannis canonicis, Iohanne de Volnho, Nycolao
de Steenwyc, sacer-dotibus, Volkero de Covorde, Waltero Radinc, Wichero Sturm,
Hugone Dunker, Gherardo Lewe, Randulfo, Barnardo Bence, Arnoldo de Rune,
ministerialibus et aliis quam pluribus.
Recto:
x
x
Archief Drents Archief
Fonds Arch. Abdij Dikninge
Toegangsnummer 440
Inventarisnr. 1
Fol.nr. fol. 4r
Regestnr. 9
Jaar 1209
x
Taal Latijn
Schrift begin 15de eeuw
Afbeelding 1
Negatief 3-Ob-21
x
Afschrift: osa009.
x
Materiaal perkament
x
Edities O0048