Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:dik006 Datum:1200 Overlevering:Afschrift Vindplaats:Arch. Abdij Dikninge, inv.nr. 1, fol. 25v, reg. 6

Deken en convent der ecclesia van St. Johannes Baptista in Traiectum verkoopen hunne inkomsten in Groningen en Threnta aan abt en ecclesia in Rune.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
O., Dei gracia G. decanus et omnis conventus ecclesie Sancti Iohannis Baptiste, que est in Traiecto, omnibus
in perpetuum notum facimus tam presentibus quam futuris in Groningen et in Threnta morantibus,
quod omnes redditus nostros, quos apud vos habuimus et hactenus quiete et legitime pos-
sedimus, abbati et ecclesie in Rune vendidimus et coram prelatis et clero Traiectensi et
magna multitudine laycorum cum hominibus, domibus, mansis, areis resignavimus
et coram vobis resignamus et predicto abbati ecclesie Beate Marie in Rune nunc et in perpe-
tuum liberos relinquimus. Ut autem abbas et fratres nulla successorum nostrorum pulsacione
turbentur, presentem pagina [lees: paginam] sigillorum nostrorum impressione, testium subscripcione com-
muniri fecimus. Nomina sunt hec: Nycolaus, abbas Sancti Pauli, Nycolaus, abbas Sancti
Laure[n]cii, Walterus, prepositus Sancti Petri, Remboldus, prepositus Sancte Marie, Henricus, de-
canus, Bartoldus, prepositus de Aldensch, Gherhardus, prepositus de Tiele, et canonici
quam plures Coenradus, Gozwinus, Arnoldus, Walterus, Symon, Theodericus, Hen-
ricus, Gerardus, Nycolaus, Albertus, Alardus, Hugo, Thiboldus, Arnoldus,
Bruno, ministeriales, Ghiselbertus de Hamestele, Theodiricus, scultetus, Lambertus
de A, Liubertus de Weden et quam plures alii. Actum Verbi incarnati anno mocco.
Recto:
x
x
Archief Drents Archief
Fonds Arch. Abdij Dikninge
Toegangsnummer 440
Inventarisnr. 1
Fol.nr. fol. 25v
Regestnr. 6
Jaar 1200
x
Taal Latijn
Schrift begin 15de eeuw
Afbeelding 1
Negatief 3-Pe-13
x
Afschrift: osa006.
x
Materiaal perkament
x
Edities O0041