Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0043 Datum:Esens, 5. Aug. 1310 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 39, nr. 43

Vertrag des Harlingerlandes mit der Stadt Bremen.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Universis Christi fidelibus hanc litteram visuris seu audituris Hayo Ewana, Herro Haykana et Ulferus Edena, enunciatores terre Herlingie, et eorum coniudices universi in eadem terra Herlingie constituti salutem et pacem in Domino sempiternam. Ne rerum gestarum memoria per decursum temporis in oblivionem transeat, expedit ut ea, que fiunt quandoque, litterarum testimonio roborentur. Hinc est, quod natis et nascituris cupimus esse notum, quod propter pacem et concordiam, quam inter nostram terram et civitatem Bremensem desideramus perpetuis temporibus observari, de communi consensu omnium proborum virorum terre nostre statuimus infrascriptos articulos in perpetuum observandos: Si quis evidenter occisus fuerit casu sinistro emergente, occisus solvetur viginti marcis Bremensis ponderis et argenti; si vero minus evidenter ille cui factum inponitur si de terra nostra fuerit cum universis terre nostre iudicibus tunc temporis terram nostram regentibus, si Bremensis cum omnibus consulibus tunc in consulatu civitatis Bremensis existentibus in reliquiis se poterit expurgare. Si vero occisor profugus fuerit et bona post se reliquerit, occisus de eisdem bonis solvetur, si bona non habuerit et proscriptus fuerit, ita ut non revertatur sive Herlingus sive Bremensis fuerit, occiso per hoc debet esse omnimode satisfactum. Si autem postmodum receptus fuerit ab hiis, ad quos pertinebat qui eum receperint, pro ipso respondebunt.
Si captus et diiudicatus fuerit, nulla est restitutio facienda. Si vero quis oculo, pede vel manu privatus fuerit, sibi debet emendari decem marcis Bremensis ponderis et argenti, et si de lesione rigidam vel aridam manum vel inutilem habere contigerit, sibi emendabitur quinque marcis argenti et ponderis predictorum. Si eciam quis in pede vel manu lesus membra retinuerit et quoquo modo inutilia, illi debet cum duabus marcis et dimidia emendari. Si quis vero ab hoc die manifeste spoliaverit, si spoliatus ipsum clamore persequitur, contra spoliatorem iusto iudicio procedetur ipso bona sua recipiente. Si minus manifeste spolietur quis, ille cui spolium inponitur si Herlingus fuerit cum omnibus iudicibus terre Herlingie, si Bremensis cum omnibus consulibus in Brema in reliquiis se poterit expurgare. Quilibet sic bona sua det mutuo, quod pro ipsis non gravet aliquem nisi proprium debitorem. Preterea si Herlingus Bremensem super debitis suis in terra sua voluerit incusare, cum duobus iudicibus terre sue ipsum convincere debebit, si debitum sibi fuerit denegatum; idem Bremensis in civitate Bremensi cum duobus consulibus faciet vice versa. Si eciam aliquis Herlingo in Brema voluerit iniuriari, illum Bremenses sicut cives proprios defensabunt. Herlingi eciam Bremensibus in aquis et in omni loco, ubi posse habent, astabunt fideliter et constanter. Nullus eciam Herlingus in Brema ponetur in truncum nisi pro furto vel spolio manifesto. Si quis eciam indebite se captum probare poterit, huic duobus talentis denariorum Bremensium debet emendari. Emptores eciam Herlingi si qua in Brema sunt venalia libere ement vendent ac deducent et illud idem Bremenses in Herlingia facient vice .versa. Preterea si cives Bremenses prope Herlingiam aut in alio loco, ubi inhabitatores eiusdem terre ipsos iuvare possunt, passi fuerint naufragium, Herlingi ipsos ad recuperationem bonorum suorum fideliter adiuvabunt; sed passi naufragium ipsos iuvantibus respondebunt pro suis laboribus competenter. Si vero bona naufragii ad Herlingiam fluxerint, ubi nullus vivus affuerit, omnia bona, que de ipsis aquis eruta fuerint, sub custodia alicuius probi viri poni debent in locum securum vel apud ecclesiam in sequestrum et ibi iacebunt per unum mensem, infra quem si requisiverint cum litteris civitatis Bremensis, debent civibus ipsa petentibus integraliter presentari; sed laborantibus pro suis laboribus respondebunt. Et si cives Bremenses a conservatore predictorum bonorum magis requisiverint, quam conservator se sustulisse fateatur, super hoc conservatoris stabitur sacramento. Insuper si civitas Bremensis gwerram vel discordiam cum aliquibus habuerit et ab inimicis ipsius Herlingos spoliari contigerit seu capi vel occidi, illud non debet Bremensibus inputari; nec inputabitur Herlingis si Bremenses ab eorum inimicis capti spoliati fuerint vel occisi. Facta sunt hec ubi presentes eramus nos iudices terre Herlingie antedicti necnon discreti viri Tammo viceprepositus nostre terre, Foko Ymelonis frater suus, Hayo Wiardinga, Reynardus Everdinga, Betto Idinga et plures alii fide digni. In quorum omnium testimonium sigillo terre nostre roboravimus presens scriptum. Datum Eselingis, anno Domini millessimo CCCo decimo, feria quarta ante festum beati Laurencii martiris.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 39
Nr 43
Olim Gedr. Brem. U.-B. II. Nr. 106.
Jaar 1310
Datumcode EaLauren
x
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 43