Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd1094 Datum:8 juni 1401 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 1094

Frederik, aartsbisschop van Keulen, keurt de op 5 september 1400 tussen de Bisschop van Utrecht en het Domkapittel gesloten overeenkomst goed.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Fridericus, Dei gratia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus, sacri imperii per Italiam archicancellarius, apostolicae sedis legatus, ad
perpetuam rei memoriam. Pas
toralis cura nostrae sollicitudinis ea animadvertere debeat, quae utilitati ecclesiarum ac reipublice statui nostre provincie conspicit
expedire. Sane pro parte reverendi in Christo patris et domini
Friderici de Blanckenheim, Trajectensis ecclesie episcopi, consanguinei nostri carissimi ex una et venerabilium nobis dilectorum decani et
capituli dicte ecclesie Trajectensis parte ex altera humiliter supplicati, ut contractum et permutationem inter ipsas partes de et super certis
dominio, jurisdictione, redditibus et pensionibus atque bonis in suprascriptis literis, quibus nostre sunt transfixe, expressis mutuo et ex
certis et rationabilibus causis et propter bonum, commodum et utilitatem dicte ecclesie Trajectensis rite, canonice, juste et libere factos,
initos et celebratos auctoritate nostra metropolitana confirmare, laudare, approbare, ratificare, eisdemque assentire dignaremur. Nos igitur,
Fridericus, archiepiscopus supradictus, hujusmodi supplicationibus inclinati attendentesque utilitatem et commodum dicte ecclesie Trajectensis,
que in nostra provincia et sub nostra metropolitana potestate situata existit, et quia justa petentibus non est denegandus assensus, contractum
et permutationem hujusmodi dominii, iurisdictionis, bonorum, pensionis et reddituum supradictorum inter ipsas partes initos, factos atque pro
utilitate ejusdem ecclesie Trajectensis celebratos, auctoritate nostra metropolitana approbamus, ratificamus et pro utilitate partium
predictarum factas cognovimus et cognoscimus nostrumque consensum et assensum contractui et permutationi predictis adhibuimus atque adhibemus
per presentes decernentesque ac volentes suprascripta omnia et singula perpetuis temporibus obtinere inviolabilis roboris firmitatem. In quorum
testimonium presentes literas presentibus transfixas sigilli munimine duximus corroborandas. Datum Gadesbergh anno Domini millesimo
quadringentesimo primo die octava mensis Junii .
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 1094
Olim Naar het origineel in het rijksarchief te Utrecht (Archief van den Dom, voorloopig genommerd 1e afd., no. 882bis), hoog 28,7, breed 47 cm. Ook gedrukt bij Mattheus ad Anon., blz. 54, van Idsinga, Staatsrecht, II, blz. 41.
Jaar 1401
Datumcode 0806
x
x
Commentaar Aan het stuk hangt het zegel van de Aartsbisschop van Keulen.
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, II (Groningen 1899), nr. 1094.