Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0332 Datum:10 febr. 1332 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 332

De pastoors van Rolde en Noordlaren geven een verklaring af omtrent het zeendrecht, in Drenthe en de stad Groningen geldig.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Universis presentia visuris et audituris Frethericus de Rodlo et Frethericus de Northlare, curati ecclesiarum ibidem, salutem cum noticia
veritatis. Testamur Dominum et omnia numina intencionis nostre non existere
in hiis scriptis nova cudere in alicujus prejudicium vergentia et gravamen sed laudabiles consuetudines rationabiles et honestas oblitas,
dirutas, mortuas et sepultas suscitare et vivificare. Deo dante,
quibus reverendi patres et eximii decani antecessores nostri officium decanatus Threnthie sine offensa et querela laudabiliter gubernarunt, et
nos, vestigiis eorum inherentes, idem officium pro tempore nostro secundum easdem consuetudines reximus Deo inspirante pariter et juvante.
Firmati enim et roborati auctoritate domini episcopi Trajectensis in anno, suo et domini . . prepositi sancte Marie ibidem, in annis communibus
distributioni sacramentorum intendebamus, convocantes omnes curatos terre Threnthie ad certum diem, scilicet terciam feriam post Misericordias
Domini, in Rodlo, quandoque in Anlo; quibus convocatis et eis in presentiarum existentibus auctoritatem nostram declaravimus ipsis sacramenta
distribuendo, a singulis recipiendo singulos denarios sterlingorum, nulla ante illum diem ad ipsum officium decanatus spectancia pertractando.
Deinde ad sinodalia vertimus mentem nostram, ad sex ebdomadas ante sinodum celebrandam, que consuevit post. Nativitatem fieri Marie Virginis
gloriose, Groninge vero post festum beati Michaelis, ipsis intimando priorem, posteriorem vero sinodum statuimus pro nostro libito voluntatis.
Ad priorem vero sinodum omnes venire tenebantur treugati sub pena excommunicationis, ad secundam vero solum citati muniti treugis supradictis;
et si aliqui dyabolico instinctu treugas violabant, in penam trium librarum Groniensium inciderunt nobis solvendarum, salva pena judicibus
secularibus et obtenta. Preterea persone, que coram nobis agere consueverunt, hee sunt: presbiteri, clerici, ordinati clericaliter viventes,
custodes pro suis prebendis, sacerdotes pro suis debitis quandocunque, monachi, religiosi et religiose cujuscunque ordinis, vidue sine filiis et
tutore , orphani, decimatores pro suis decimis et pro decimis restantibus solum trium annorum. Hee sunt actiones: de usura, de rerof, de
sepulturis, de stallis ecclesiarum, de violentiis in ecclesiis et cimiteriis perpetratis, de pueris illegitime alendis, de quibus talem ordinem
consuevimus observare: si mulier pregnans non haberet certum patrem, ille cui ipsa in partu sub testimonio dominarum ad se vocatarum puerum
assignaret, alere tenetur. Hee solum persone actiones suas proposuerunt nec ultro in illo anno audiende usque ad sinodum anni futuri. De
matrimonialium causis emergentibus tribuimus audientiam quandocunque. De causis per temporales judices judicatis non ad nos. Omnes banni nostri
fuerunt tres libre Gronienses usure; perjurii, adulterii, consanguinitatis, compaternitatis, affinitatis, spolia clericorum monachorum et
religiosorum, ecclesiarum, cimiteriorum dupli banni; lesio sacerdotum, clericorum, ordinatorum, monachorum et monialium triplicabantur banni;
mutilatio, excecatio, captivatio, occisio clericorum, incendium ecclesiarum, domorum dotalium et sacerdotum ad arbitrium episcopi atque nostrum
emendari consuevit. Item de juramentis factis coram judicibus temporalibus in judiciis temporalibus non ad nos, nisi constitisset certis
indiciis se perjurasse; de infamia accusatus se quarta manu expurgabat. Item si aliquos impulsavimus se male accusasse et se affirmarent bene
accusasse, non ad nos, nisi certis indiciis probavimus illos male accusasse, quo probato quilibet civium tres libras Gronienses nobis solvebat.
Item convictus ab actore et excommunicatus, et nichilominus ex quacumque causa excommunicatus, si infra annum non emendaverat, pena
duplicabatur, post duos annos pena triplicabatur, post tres annos invocabatur brachium seculare. Item si quis alium impetiit pro decima grossa,
duabus personis se expurgabat aut solvebat, de minuta decima propria manu. Insuper prefectus et consules in Groninge in sinodis prioribus et
posterioribus cum decano ibidem in Groninge presidebant et sententias omnes ibidem emergentes diffiniendas cum sacerdotibus edixerunt. Item si
quis in notula nostra remanserat ex necglientia scriptoris, quum constabat probis se actori satisfecisse et suos scripturales dedisse, non ad
nos. Denarii scripturales sunt in Groninge quatuor Gronienses, in Anlo duo Gronienses. Preterea nullas actiones seu querelas pro quacunque causa
audivimus seu citare consuevimus preter in sinodo posteriori et priori. Celebrata sinodo priori semel in anno consuevimus ecclesias cum
sacramentis, cimiteria, sepes, domos dotales visitare in hunc modum, si defectus fuerat in ecclesiis cum contentis et in domibus dotalibus,
advocati emendabant quilibet tribus libris; de sepibus cimiterii sic fiebat, acceptis duobus civibus cum sacerdote circumivimus cimiterium et
ubi sepes nobis suspectas vidimus pro ruina, tribus vicibus pede nostro tundebamus nec manus apposuimus ipsos movendo; si ceciderant, ille vel
illi, ad quos spectabant sepes, nobis solvebant tres libras Gronienses, si autem ad parrochianos spectabant sepes, quilibet civium tres libras
Gronienses. Breviter omnes banni sive de clandestinis sive de quibuscunque aliis tres libre Gronienses nobis solvebantur, exceptis in casibus
suprascriptis. Item dampnati pro suis celeribus quacunque de causa seu modo quocunque, sive susspensi, decollati, rotati, concremati, submersi
et qui se ipsos strangularent, occiderant et submerserant aborsum, infantes morientes non baptizati, nunquam annuimus nec indulsimus nec prece
nec precio ut gauderent in cimiteriis fidelium sepultura. Matres infantum inopinate mortuorum nunquam impulsavimus sed eisdem compaciebamur et
marito nichil ex eis exigendo, cum homines provecte etatis de vespere sani, de nocte mortui inveniantur in suis lectulis multociens, proch
dolor, atque sepe. Hec autem scripta supra consueta per nos judicari et tempore quo judicari ad honorem Dei et ejus Matris gloriose et ad
utilitatem et commodum universitatis terre Threnthie, civitatis jurisdictionis Groniensis in hiis litteris contenta, ne a memoria presentium et
futurorum decedant, sigilla nostra presentibus duximus apponenda, supplicantes intime et obnixe discretis viris et honestis Bertoldo prefecto in
Groninge et consulibus in Groninge, judicibus, ettheman, communitati Threnthie, borgravio Covordie, ut presentes litteras suorum sigillorum
dignentur munimine insignire. Actum et datum Borcke anno Domini MCCC triscesimo secundo, in die beate Scolastice virginis .
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 332
Olim Naar het origineel in het rijksarchief te Groningen (Reg. 1332, no. 1), hoog 18, breed 34 cm. Ook gedrukt bij Driessen, blz. 115 vlg., von Richthofen, Fr. Rechtsquellen, S. 518 fig., Gratama, Drenthsche Rechtsbronnen, blz. II vlg.
Jaar 1332
Datumcode Schola
x
x
Editie naar rvr0065. Andere afschriften: gra113b, rkd023n en vva051.
x
Commentaar Aan het stuk hangen vijf zegels in groene was. 1. Slechts een klein onherkenbaar brokstuk. 2. Gelijk zegel 4 van no. 330; randschrift : . . . RTOLDI. 3. Het zegel van Groningen met contrazegel. 4. Het eenigszins geschonden zegel van Drenthe. 5. Driehoekig met drie vliegende arenden, geplaatst 2, 1; randschrift : S. RENOLDI PRE . . . E . . . IA.
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 332.