Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0253 Datum:24 dec. 1316 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 253

De gebroeders Reynoldus, Rodolphus en Henricus van Coevorden verklaren aan Johannes, St(r)engere enige goederen in leen te hebben gegeven.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Omnibus presentia visuris . . nos Reynoldus, Rodolphus et . . Henricus, fratres, dicti de Covorde ,
atque omnis nostri veri heredes volumus esse notum presentibus lucide protestando, quod nos de unanimi consensu
et bona voluntate Johanni dicto Stengere, opidano Aldensafansi, et omnibus suis veris heredibus domum dictam Velthus sitam in Lindelo et domum
dictam Bernerinc sitam in Arneth cum hominibus et omnibus ac singulis earum attinentiis, fructibus et proventibus ipsis adherentibus jure
Sutfaniensi concessimus et concedimus firmiter per presentes a nobis et nostris veris heredibus supradictis tenendas et perpetuo possidendas et
administrandas, nobis vel nostris veris heredibus jam predictis pro herwadio unam libram denariorum dativorum, videlicet sex solidos cum octo
denariis monetae Osnaburgensis vel usualium apud Aldensale, legalium et bonorum. Nichilominus eciam et nos fratres predicti et nostri veri
heredes sepedicti predictarum domorum cum hominibus et omnibus earum attinentiis facere promisimus, promittimus presentibus et faciemus predicto
Johanni Strengere et omnibus suis veris heredibus antedictis debitam warandiam et consuetam pre omnibus s . . . volentibus comparare ... In
cujus rei testimonium sigillo mei Reynoldi predicti una cum sigillo opidi Aldensalensis petii cum Rodolpho et Henrico fratribus meis predictis
et Johanne Strengere sepedicto presentia communiri. Et nos scabini opidi Aldensalensis, rogati ex utraque parte precibus eorum annuentes,
sigillum opidi nostri una cum sigillo Reynoldi supradicti presenti scripto firmiter duximus apponendum. Nichilominus etiam et nos Rodolphus et
Henricus fratres sepedicti, cum propriis sigillis careamus, sigillis fratris nostri Reynoldi. . et opidi Aldensalensis, quae ad preces nostras
presentibus appensa sunt, contenti sumus et utimur in robur et testimonium omnium premissorum. Acta sunt hec presentibus Arnoldo de Ockenbroke,
Hugone de Boclo, Hermanno Heket et Hermanno de Brunckhorst, ceterisque scabinis universis opidi Aldensalensis Henrico Snoync et Gerardo Snoync,
ac aliis quam pluribus fidedignis. Datum anno Domini MCCC sextodecimo in vigilia Nativitatis Domini nostri Jhesu Christi .
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 253
Olim Naar het origineel in het archief op den huize Almeloo, hoog 19,2, breed 28 cm.
Jaar 1316
Datumcode vNatChr
x
x
Editie naar cke127. Andere afschriften: cke127a, hafi1022f, hjki2358ac, hsf229t, vva043 en zdd003.
x
Commentaar Het eerste zegel in groene was, aan perkamenten staart, is geschonden bewaard en vertoont drie arenden met uitgespreide vlucht, geplaatst 2, 1. Het tweede zegel is verloren.
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 253.