Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0088 Datum:1 okt. 1227 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 88

Hendrik VII, Rooms koning, beveelt, overeenkomstig de uitspraak der rijksvorsten, graaf Gerhard van Gelre en de zijnen de belofte, door hen aan Rudolf van Coevorden en de zijnen gedaan, niet na te komen.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Henricus , Dei gratia Romanorum rex et semper augustus , universis imperii fidelibus , quibus hee littere ostense fuerint, gratiam suam et omne
bonum. Significandum duximus universitati vestre , quod a principibus et magnatibus imperii talis coram nobis lata est sententia , quod universa
promissa et laudamenta , que fecerunt dilecti ndeles nostri comites Gerardus de Gelre et Giselbertus de Amesteille et singuli et universi , qui
cum ipsis captivati fuerunt et eorum fideijussores , Rudolfo de Kofordia et fratribus suis Friderico et Godefrido , Meinzoni de Grabsdorf ,
Henrico filio ipsius et fautoribus eorum , tenere non debent nec sunt aliquatenus exequenda , pro eo quod iidem malefactores , prenotatus
Rudolfus et sui fautores excommunicati fuerunt et processu temporis per excommunicationem facti fuerunt exleges. Cum itaque per vulgarem et
communem sententiam premissa talia irrita sint et inania nec malefactores sepedicti coram nobis et imperio compareant expurgaturi se de scandalo
excommunicationis et quod exleges facti sint , mandamus dictis comiti Gelrensi , Giselberto de Ameisteille et universis fautoribus et
fidejussoribus eorundem sub intimatione gratie nostre et auctoritate imperii firmiter precipientes , quatenus facta , promissa et laudamenta
hominibus excommunicatis non impleant vel exsolvant , nisi primitus coram nobis et imperio compareant malefactores sepefati et expurgent se de
crimine , quod annotatum est eis et quo primum fuerant vulgariter maculati. Ad cujus sententie robur perpetuo valiturum presentem litteram
conscribi et sigillo nostro jussimus insigniri. Actum apud Augustam anno Dominice incarnationis MCCXXVII, Kalendis Octobris, indictione prima.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 88
Olim Naar Lacomblet, II, no. 146. Ook gedrukt bij Sloet, no. 510.
Jaar 1227
Datumcode KalOct
x
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 88.