Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0016 Datum:tussen 1027 en 1054 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 16

Bernoldus, Bisschop van Utrecht, verklaart, dat Adolfus aan de Utrechtse kerk het goed Goor in Twente heeft geschonken, terwijl de bisschop hem daarvoor tienden in Twente en Drenthe geeft.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Bernoldus, sancte Trajectensis ecclesie presul, notum esse cupio cunctis fidelibus tam futuris
quam modo presentibus, quod quidam ingenuus clericus nomine Adolfus, militis officio functus, quandam sui juris hereditatem , quam habuit infra
comitatum Godescalci comitis Tuente nuncupatum, id est Gore, tradidit sancto Martino cum convenientia heredis sue Wicburge, abbatisse videlicet
de Frikenhurst, per manum advocati sui Walonis, cum omnibus ad eundem locum pertinentibus curtilibus, edificiis, mancipiis, agris, pascuis,
silvis, aquis, aquarumve decursibus, quesitis et inquirendis, cum omni districtu, quicquid fratres ejus Liudolfus et Werinus ibidem in vita sua
visi sunt habere in servicio et redditibus et ipse Adolfus per successionem hactenus in sua potestate tenuit; postea in benivolentia prestiti ei
in beneficium infra Tuente decimam decem librarum Daventriensium et infra Thrente decimam ad septem libras et dimidiam. Quod si forte alicui
successorum nostrorum hec precaria displicuerit et concessa prestare neglexerit, ipse prefatus Adolfus de suo, quod dedit, facial quod velit.
Acta sunt hec juxta Gora in placito supranominati comitis coram testibus quamplurimis. Et hec traditio ut firma et inconvulsa in futurum
permaneat, hanc cartam sigilli nostri impressione roborari jussimus.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 16
Olim Naar Muller, Cartularium, blz. 93. Ook gedrukt bij Heda, p. 127.
Jaar 1040
Deviatie 14
x
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 16.