Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:msc004 Datum:7 dec. 1292 Überlieferung:Origineel Fundstelle:Arch. Menoldis- en Sywenconvent, inv.nr. 0029, reg. 004

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Johannes dei et apostolice sedis gratig Episcopus Traiectensis in Christo fratribus et sororibus de penitentia beati
Francisci in nostra dyocesi constitutis salutem in domino. Pro reventia domini Francisci confessoris
qui vestri sacri ordinis extitit institutor nec non pro sancte conversationis et vite vestre meritis
delectamur vobis facere gratiam specialem. Hinc est quod nos nostris piis suplicatoribus inclinati
vobis auctoritate presentis indulgemus ut a dilectis nobis in Christo fratribus ordinis fratrum minorum dummodo
non sitis excommunicati vel interdicti possitis ecclesiastica recipere sacramenta sine iuris praeiudicio
aliorum. Quod vobis et ab apostolica sede dicitur esse concessum ex gratia speciali praecipimus autem auctoritate prae
sentium universis plebanis ac eorundem vicariis ne vos ullo modo sup?. praesumant
in debilte molestare. Datum Traiecti anno domini MoCCoLXXXX secundo in crastino beati Nicholai.
Recto:
x
x
Archiv Groninger Archieven
Bestand Arch. Menoldis- en Sywenconvent
Zugangsnummer 1256
Inventarnr. 0029
Regestnr. 004
Register Feith 1292.001
Jahr 1292
Datumcode cNicola
x
x
Material perkament