Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:kla0020 Datum:19 jan. 1309 Overlevering:Afschrift Vindplaats:Kloosterarch., inv.nr. 414, reg. 20

Ludolphus, ridder, heer van Gronebeke en prefect van Groningen, heeft overgedragen aan zijn bloedverwant Conradus, prior, en de broeders van het convent te Winsum het huis en hof van Luthertus Heddinga, gelegen bij de stadsmuur van Groningen.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Nos Ludolphus miles, dominus de Gronebeck
ac praefectus in Groeningen, universis praesentes
visuris vel audituris volumus esse notum, quod nos
domum lapideam Lutberti Heddinga, quam nunc inha-
bitat dictus Lutbertus, cum aliis aedificiis ibidem
ac area tota, videlicet usque ad aream liberorum
Berthildis Stichell versus aquilonem et usque
ad illam, quae protenditur de curia praefecti versus
murum civitatis ad aquilonem, ad austrum
vero usque ad aream domini Fretherisci de Groeningen
sacerdotis, quam nobis vendidit idem Lutbertus
cum eisdem aedificiis pro quadam summa pecu-
niae, de qua et eidem satisfecimus juxta suum
beneplacitum, contulimus in Christo nobis
dilectis Conrardo , nostro consanguineo, priori
fratrum ordinis Praedicatorum in Winsem,
ac fratribus ejusdem ordinis Praedicatorum
in Winsem, ac fratribus ejusdem ordinis, resignan-
tes eisdem plenarie ac libere proprietatem
et omne jus, quod nobis ex contractu et emptione
praedicta extitit acquisitum, et per presen-
tes conferimus in remedium animarum
meae et uxoris meae dilectae ac parentum
meorum necnon eorum, qui domo et
curia, quam Domino concedente nunc gerimus,
descenderunt. In cujus donationis testimonium
sigillum nostrum praesentibus est appensum,
praesentibus Jacobo Hyninge rationali, Lud-
berto Gos, Ludberto Heddinga consulibus,
Henrico Plucroose burgensi civitatis Groe-
ningae, quorum sigillis pro testimonio prae-
dictorum praesentes litteras roborare. Datum
in Groninga anno MCCCVIII crastina Priscae virginis.
Recto:
x
x
Archief Groninger Archieven
Fonds Kloosterarch.
Toegangsnummer 172
Inventarisnr. 414
Regestnr. 20
Olim Reg. Feith 1308.2.
Jaar 1309
Datumcode cPrisce
x
Schrift 18de-/19de-eeuws afschrift
Afbeelding 1
x
Materiaal papier
x
Edities Oorkondenboek Groningen en Drente, nr. 228 (ogd0228).