Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:gus0256a Datum:14. Dez. 1454 Überlieferung:Abschrift Fundstelle:Rep. 1 (Große Urkundensammlung), inv.nr. 0256

Papst Nikolaus V. beauftragt den Erzbischof Gerhard von Bremen, den Junker Ulrich von Greetsiel und Theda Fockena zu ihrer Ehe zu dispensieren.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Nicolaus episcopus servus servorum Dei venerabili fratri archiepiscopo Bremensi salutem et apostolicam benedictionem. Oblate nobis pro parte dilecti filii, nobilis viri Ulrici, capitalis in Gretsiil, Norden, Aurike et aliorum diversorum dominiorum partium Frisie domicelli, ac dilecte in Christo filie, nobilis mulieris Tede, nate filii Fockonis Ukens, domicelle, tue et Monasteriensis diocesis petitionis series continebat, quod ipsi pro conservandis pace et concordia in dictis dominiis et ne guerre et dissensiones, que olim inter ipsum Ulricum et suos ac dicte Tede parentes et amicos suscitate et postmodum sublate fuerunt, reviviscant, desiderant invicem matrimonialiter copulari. Sed quia tertio quo Ulricus et quarto quo Teda predicti a communi stipite distant consanguinitatis gradibus invicem sunt coniuncti et propterea eorum desiderium adimplere nequeunt, dispensatione super hoc apostolica non obtenta, pro parte eorundem Ulrici et Tede nobis fuit humiliter supplicatum, ist providere eis super hiis de oportune dispensationis gratia misericorditer dignaremur. Nos igitur, qui inter Christi fideles quoslibet pacem et concordiam ubilibet vigere intensis desideriis affectamus, ex premissis nobis expositis causis huiusmodi in hac parte supplicationibus inclinati fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus si est ita dictaque Teda propter hoc rapta non fuerit cum eisdem Ulrico et Teda, ut impedimento, quod ex dicta consanguinitate ut premittitur provenit non obstante huiusmodi matrimonium inter se contrahere et in eo postquam contractum fuerit remanere libere et licite valeant, auctoritate nostra dispenses, prolem ex huiusmodi matrimonio suscipiendam legitimem nuntiando. Datum Rome apud sanctum Petrum, anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo quinquagesimo quarto, decimo nono kalendas Januarias, pontificatus nostri anno octavo.
P. de Spinosis.
Recto:
x
x
Archiv NStA
Bestand Rep. 1 (Große Urkundensammlung)
Zugangsnummer R001
Inventarnr. 0256
Jahr 1454
Datumcode 2604
x
Abbildung 1
Abbildung 2
Kommentar Sicherheitsverfilmung
x
Afschrift in gus0256.
x
Editionen Editie naar een ander exemplaar: oub0681.