Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:sgg027a Datum: Überlieferung:Origineel Fundstelle:Sint-Geertruidsgasthuis, inv.nr. 027a

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Officialis terre Frisie monasteriensis diocesis Notum facimus universds et singulis praesencia visuris seu legi audituris
publics protestando quod constitutium coram noble in Groningen Anno et die infrascriptis hora primarum
vel quasi providis et circumspectis viris provisoribus domus hospitalis sancte Gertrudis opidi groni
gensis quibus sic comparantibus asserverunt dicte domui hospitalis per certos christifideles quae motos
certos agros aliaque bona in terra Frisie monasteriensis diocesis sita vendita atque nonnulla dei intuitu dicte do-
mui inhabitantibus data atque donata prout in quadam patente littera sigillata sigillo opidi Groningensis
maiori cui praesens nostra littera est transfixa apparet latius contineri Qua propter ne dicte domus
inhabitantes et pauperes fraudali per secularem aut spoliatum possent in futurum a nobis
dicta bona ecclesiasticis bonis asscribi ea mortificando Atque perpetuis usibus pauperum dicti domus
assignavi desuperque iudiciale nostrum decretum interponi debita cum instancia petierunt atque postu-
larunt Unde nos officialis antedictus abtendentes requisicionem huiusmodi fore iustam atque consonam
rationi dicta bona in supradicta littera specificata spiritualibus bonis assessimus eaque in quantum
in nobis est mortificamus Atque perpetuis usibus domus pauperum praedictorum assignamus prout
ordinaria auctoritate asscribimus mortificamus et assignamus per praesentes iudiciale nostrum decretum
interponendo. Datum anno domini Millesimoquadringentesimo septuagesimo primo feria secunda
post misericordiam domini-
Recto:
x
x
Archiv Groninger Archieven
Bestand Sint-Geertruidsgasthuis
Zugangsnummer 1357
Inventarnr. 027a
Jahr 1471
Datumcode LpMisDom
x
x
Material perkament