Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0935 Datum:2 sept. 1396 Überlieferung:Editie Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 935

De officiaal van Utrecht verklaart, dat Wijchmodis Robbijns op zich heeft genomen te voldoen aan de voorwaarden vervat in de oorkonde van 1 september 1396, ogd0934.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Universis presencia visuris seu audituris nos, officialis curie Trajectensis, facimus manifestum, quod in nostra presencia propter hoc
personaliter constituta discreta matrona Wijchmodis
Robbijns Trajectensis dyocesis sponte et libera sua voluntate recognovit et confessus est omnia et singula, in litteris infrascriptis, vero et
integro sigillo venerabilium virorum dominorum decani et capituli
ecclesie Trajectensis nobis cognito sigillatis, contenta, fore vera eaque sic gesta esse et se suosque successores et heredes ad omnes et
singulas condiciones in eisdem litteris contentas obligates fore nobisque easdem condiciones vice et nomine dictorum dominorum legitime
stipulantibus pro se suisque successoribus et heredibus adimplere bona fide promisit cum effectu. Tenor vero litterarum, de quibus supra fit
mencio talis, est . . . Volgt nr. 934 ... In quorum testimonium nos officialis predictus sigillum nostre officialitatis hiis presentibus duximus
appendendum. Datum anno Domini millesimo CCCmo nonagesimo sexto mensis Septembris die secunda. Ty. Uptende scripsit .
Recto:
x
x
Bestand Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 935
Olim Naar het origineel in het rijksarchief te Utrecht (Archief van het Domkapittel, Charters 1e afd., no. 838), hoog 20,3, breed 36 cm.
Jahr 1396
Datumcode 0209
x
x
Kommentar Het zegel is afgevallen.
x
Material papier
x
Editionen P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, II (Groningen 1899), nr. 935.