Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0388 Datum:23 april 1346 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 388

De raad van Hamburg schrijft aan de abt van Aduard om aan te dringen op bescherming voor de kooplieden van de stad in de Friesche streken.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Venerabili in Christo patri et domino domino abbati monasterii in Adwarden consules Hamburgenses fidelia et parata servitia et post hujus vite
cursum ad gaudia pertingere sempiterna. De tristissima gwerra, que inter vestram terram ex una et Hollandiam parte ex altera, proch dolor, est
suborta, Deo teste sumus plurimum conturbati et si Dei sapientie placuisset, ne talia contigissent, de hoc ex intimis gauderemus. Noverit autem
vestra prudentia, quod status nostre civitatis stat in negotiationibus exercendis, quas quidem negotiationes quidam de nostris civibus in terra
vestra, quidam in Hollandia, quidam in aliis diversis mundi partibus exercere lucri gratia sunt consueti. Quapropter bonitati vestre devotissime
supplicamus, quatenus gretmannos et judices terre vestre vestris salutaribus monitis informetis, quod mercatores nostros terram vestram
visitantes benigne recipiant et pertractent, alios autem, qui soliti sunt cum suis mercibus terminos alios visitare, non inpediant sed
permittant eos divertere libere quorsum velint. Nos enim parati sumus et semper fuimus vestrates tamquam nostros proprios cives in omnibus
benigniter et fideliter promovere, rogantes ut nobis et nostris similia faciatis. Unde petimus, quod nobis super istis per latores presentium
nostros nuncios benignum ordinetis responsum, quos quidem nuncios per vestram commendabilem pietatem petimus amicabiliter promoveri. Ad hec ergo
faciatis, prout de vestra bonitate confidimus et prout debeamus perpetuis temporibus deservire.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 388
Olim Naar den vidimus no. 389 (ogd0389). Ook gedrukt bij Driessen, blz. 173 en Hans. Urkb. III, no. 74.
Jaar 1346
Datumcode oPasche
x
x
Editie naar oar023a. Ander afschrift: oar022a.
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 388.