Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:msc003 Datum:6 dec. 1292 Overlevering:Origineel Vindplaats:Arch. Menoldis- en Sywenconvent, inv.nr. 0002, reg. 003

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Johannes dei et apostolice sedis gratia Episcopus Traiectensis dilectis in Christo fratribus et sororibus de penitentia beati
Francisca in nostra diocesi constituti salutem in domino. Pro reverentia beati Francisci confessoris qui vestri sacri
Ordinis extitit institutor necnon pro sancte conversationis et vite vestre meritis (?) delectamur nobis gratiam facere specialem. Hinc
est quod nos vestris piis supplicationibus inclinati a dilectis vobis in Christo fratribus ordinis fratrum minorum
audire divina officia tempore generalis interdicti per nos vel nostros officiales in nostra diocesi lati vel ferendi in
locis in quibus eadem ex indulto sedis apostolice celebrantur sine iuris praeiudicio alieni ac etiam
ibidem ecclesiastica recipere sacramenta dummodo excommunicati vel interdicti non sitis et tamen non dederitis
interdicti nec non vobis specialiter ??. tingat vobis auctoritate praesentium concedimus facultatem praecipientes
universis plebanis ac vicariis eorum ut nos ullo modo super praemissis praesumant ind.lite
molestare. Datum anno domini Millesimo CCo LXXXXII in die beati Nicolai.
Recto:
x
x
Archief Groninger Archieven
Fonds Arch. Menoldis- en Sywenconvent
Toegangsnummer 1256
Inventarisnr. 0002
Regestnr. 003
Register Feith 1292.002
Jaar 1292
Datumcode Nicola
x
x
Materiaal perkament