Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:kfh160 Datum:20 okt. 1471 Overlevering:Origineel Vindplaats:Arch. Klerken- en fraterhuis, inv.nr. 0220, reg. 160

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Nos Rector presbiteri et fratres Domus Clericorum in Groningen Traiectensis dircosis Universis et singulis utplusque sexus Christi fidelibus praesentibur cupimus innotesci Palam ac publice pro nobis nostrisgue sucessoribus dicte Domus pro tempore Rectoribus presbiteris et fratribus recog-
noscimus atque fatemur Nos ad domum nostram predictam legitime fore esse obligatos prout tenore praesencium nos nostrosque sussessores dicte domus Rectores presbiteros et fratres ac domum eandem pro divini Cultus augmento firmiter obligamus ad celebrandam
seu celebrari faciendam per ydoneum seu ydoneos presbiterum sive presbiteros unam Cotidianam missam Quarum una in qualibet septimana erit de sancte Trinitate Et una pro fidelibus dafunctis reliqua. vero.......... exigenciam temporis et devocionem ipsius celebrantur In
domo nostra supradicta vel alibi ubi Rector pro tempore Domus eiusdem in locis in quibus presbiteris eiusdem domus de licencia suorum superiorum licuirit celebrare hoc disposuerit In remissionem peccaminum honeste matrone Domine Ludolphe Relicte quondam
Alberti Iarici Militis Ipsiusque Alberti mariti sui Henrici ac Margarete ter Bruggen suorum parentum Nicolai et Ottonis ter Bruggen suorum fratrum et Heyle sororem sue Thesonis et Brunonis suorum nepotum Heynonis ter Bruggen
avi sui et Heyle ter Bruggen ave sui et omnium liberorum suorum Ludolphi ac Hebbele Clinghens parentum matris sue et omnium liberorum eorumdem Brunonis Clingens fratris matris sue Coppini et Odeken Iarici dicte Ludolphe mariti parentum
et fratrum ac amicorum et benefactorum suorum Ac pro salute animarum omnium eorundem de et ex quibusdem liberis bonis in locum bonorum feudalium quondam ab eadem Ludolpha nobis concessoris conmutatis prout in littera conmutacionis huiusmodi plenius est
expressum Cuius tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis.
VOLGT
Que quidem libera bona praemissa ut in eadem commutacionis littera continetur in perochiis de Woltersum et maioris Harxstede terre Frisie monasteriensis diocesis sunt situata Unde nos volentes eaden Ludolpham de recompensa bonorum praedictorum
ad plenum cerciorare quoddan officium ecclesiaasticum duximus de bonis predictis seu verius de redditibus et proventibus eorundem fundandum atque dotandum in dicta domo nostra aut alibi in locis in quibus presbiteris eiusdem domus
de licencia suorum superiorum celebrare licuerit ubi Rector pro tempore domus praedicte hoc disposuerit cum et sub onere celebracionis unius misse modo supradicto singulis diebus perpetuis
futuris temporibus pro dicta Ledulpha eiusque
marito parentibus ac benefactoribus supradictis ac salute animarum eorundenm per discretum et devotum presbiterem domus antedicte Thesonem ter Bruggen dicte Ludolphe nepotem quandiu dicte domus Clericorum associatus et incorporatus fuerit
ac Rectori eiusdem domus obediens permanserit aut alium quemcumgue presbiterum ydoneum dicte domus eius nomine Iuxta ordinacionem pro tempore Rectoris domus predicte Et post obitum sive recessum dicti Thesonis de domo praefata per Rectorem et
presbiteros eiusdem domus aut alios eorundem Rectorum presbiterorum et fratrem praedictorum nominibus et ad illorum disposicionem perpetuis temporibus dibite deserviendum Pro quarum missarum ministerio seu dicti officii dote omnia et singula bona praemiss a
non solum pro feudalibus unacumceteris liberis bonis in premissa conmutacionis littera expresse nominatimque descerptis quomodolibet conmutanda seu verius redditus et proventus
eorunden quantum in nobis est in dei nomine conferimus et assignamus per praesentes Volentes nichilominus ut bona ista taliterut praemittitur ad divinum cultum assignata vel in futurum quomodolibet assignanda possint et valeant in alios pios
usus seu meliores conmutari Rogantes praeterea venerabilem eiusdem terre Frisie dicte monasteriensis diocesis Officialem Reverendissimi in Christo patris ac domini domini Henrici de Zuartzenburch dei et Apostolice Sedis gratia Episcopi monasteriensis ibidem
vicarium generalem quantam obligacionem fundacionem et dotacionem nostras huiusmodi Omniaque alia et singula praemissa cum indesecutis Auctoritate sua ordinaria admittere et confirmare Illisque rebur firmitatis adiicere Ac omnia et singula
bona ad dictum Officium seu dictam cotidianam missam assignata aut in futurum assignanda seu in locum praedictorum aut assignatomortificare et acclesiastica decernere et ut talia gaudere debeant ecclesiastica libertate Ut quod eadem omnia et singula bona prenominata sub protectione sancti Pauli Apostoli recipere Atque ut vigore dicti seu cotidiane misse predicte in omnibus at sigulis
cappis et prediis antedictis ad idem officium seu cotidianam missamhuiusmodi assignatis aut in futurum assignandis aut in illorum hocum commutatis aut in futurum conmutandis atque in locis quibuscumque sue Iuris dictionis nos Rector presbiteri et fratres domus predicte nostrique
in perpetuum successores omnibus et singulis privilegiis libertatibus et concessionibus a Reverendissimo in Christo patre et domino nostro domino David de Burgundia dei et Apostolice Sedis gratia Episcopo Traiectensis nobis clementer indultis ateue concessis libere et licite
gaudere et uti possimus et valeamus nobis concedere et indulgere dignetur Consuetudinibus prime seu aliis in contrarium faciendum non obstandum quibuscumque In quorum omnium et singulorum robur fidere et testimonium Sigillum domus nostre commune praesentibus
Duximus appindendum Datum anno domini millesimo Quadringentesimo Septuagesimo primo Mensis Octobris die vicesima
Dorso: continetur conventio facta cum Domino Johanne Rengher et ......de prediis up den Bloeken.
Recto:
Dorso:
x
x
Archief Groninger Archieven
Fonds Arch. Klerken- en fraterhuis
Toegangsnummer 1237
Inventarisnr. 0220
Regestnr. 160
Register Feith 1471.007.2
Jaar 1471
Datumcode 2010
x
x
x
Materiaal perkament