Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:fae393 Datum: Overlevering:Origineel Vindplaats:F.A. Van Ewsum, inv.nr. 0369, reg. 393

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Johannes Vynschotten Officialis Archidiaconus terrarum Phrisie Mo-
nasteriensis diocesis et in Dammone pastor universis et singulis praesentes litteras in
specturis illis praesertim quorum interest intererit aut interesse quomodolibet paterit in futu-
rum salutem in domino sempiternam. Noveritis quod cum dilectus nobis Hercules de Eus-
ma pastor parochialis Ecclesie in Middelstum nostre diocesis nobis exposuit Qui cum
antequam praedictam ecclesiam obtineret in Middelstum in eadem habuit beneficium capellaniam
nobilium de Ewsumma praebendam domine et gloriosae virginis dictam dubitavit si eandem ecclesiam
cum dicta cappellania quae absque aliqua cura est posset in eadem ecclesia et sub uno tecto obti-
nere absque dispensatione sive concessione ordinaria Supplicavit igitur nobis humiliter si et quatenus
opus esset se cum de gratia speciali dispensaremus auctoritate nostra qua fungimur in hoc perte
in beneficialibus ordinaria. Quare est quod humiliter ac rationabiliter petentibus non denegan-
dus assensus igitur auctoritate nostra hac ordinaria secum dispansamus de speciali gratia
ut posset dictam parochialem una cum praedicta cappellania sub uno et eodem tecto con-
sistente obtinere sine alicuius contradictione proviso tamen ne propter nostram dispensationem ecclesie
et cappellanie debitis non fraudentur in aliquo obsequiis iuxta earum primaevam fun-
dationem. Datum est Dammone sub sigillo Archidiaconatus praedictae terrae
et diocesis Anno domini millesimo Quingentesimo Quadragesimo septimo die
lunae ante Michaelis.
Scriptum per me Jeroedum ?
heselven? ad praemissa notarium.
Recto:
x
x
Archief Groninger Archieven
Fonds F.A. Van Ewsum
Toegangsnummer 696
Inventarisnr. 0369
Regestnr. 393
Jaar 1547
Datumcode LaMichae
x
x
Materiaal perkament