Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ass001+ Datum:1267/1290? Overlevering:Origineel Vindplaats:Arch. Abdij Assen, inv.nr. 27*, reg. 1*

Johannes, elect van Utrecht, neemt de abdij van St.-Mariakamp te Assen met al haar goederen te Durse, Horna, Liverewolde, bij Covordia, te Hare, Erme, Bonevelda en Hole in bescherming.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Iohannes dei gratia traiectensis ecclesie electus, dilectis in Christo filiabus abbatisse et conventui Campi sancte Marie in Ascen cysterciensis ordinis, salutem in domino.
Religiosam vitam eligentibus nostrum convenit adesse presidium ne forte cuiuslibet temeritate incursus aut eos a proposito revocet aut robur quod absit sancte religionis enervet.
Eapropter, dilecte in Christo filie, vestris iustis postulacionibus annuentes locum in quo divino estis obsequio mancipate sub nostra protectione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus. In primis siquidem cupientes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cystercientium fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter obeservetur. Preterea quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium impresentiarum racionabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante Domino poterit adipisci firma vobis et eis que vobis successerint illibata permaneant.
In quibus hec propriis duximus vocabulis exprimenda:
locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis;
curiam in Durse cum omnibus pertinentiis suis;
domum in Horna iuxta Gronigge cum prediis et omnibus suis;
domum in Liverewalde cum omnibus pertinentiis suis;
grangiam prope Covordiam cum omnibus suis et domum in palude;
grangiam in Hare cum omnibus pertinentiis suis;
decimas, possessiones ac alia bona, que habetis in Erme;
terras, possessiones ac alia bona que habetis in Bonevelda;
decimas, possessiones ac alia bona que habetis in Hole cum pratis, terris, nemoribus et pascuis aliis immunitatibus et libertatibus suis.
Sane novalium vestrorum que propriis sumptibus colitis de quibus aliquis hactenus non percepit sive de ortis, virgultis et piscationibus vestris seu de vestrorum animalium nutrimentis nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et nostram se noverit incursurum.
Datum
Recto:
x
x
Archief Drents Archief
Fonds Arch. Abdij Assen
Inventarisnr. 27*
Regestnr. 1*
Jaar 1274
Deviatie 7
x
x
Commentaar Het zegel is verloren.
x
Materiaal perkament
x
Persoon
Naam Johannes
Letterlijk Johannes
N.B. elect van Utrecht
Toponiem
Toponiem Assen
Type klooster
Regio Rolderdingspel
Toponiem
Toponiem Halen
Type buurschap
Regio Beilerdingspel
Trefwoord
Trefwoord bisschop
Attribuut Utrecht
Trefwoord
Trefwoord brief
Trefwoord
Trefwoord hof
Trefwoord
Trefwoord huis (platteland)
Trefwoord
Trefwoord klooster
Attribuut Assen
Trefwoord
Trefwoord kloosterstichting
Trefwoord
Trefwoord tiende
Trefwoord
Trefwoord voorwerk
Attribuut Coevorden