Nummer:msc002 | Datum:29 febr. 1292 | Overlevering:Origineel | Vindplaats:Arch. Menoldis- en Sywenconvent, inv.nr. 0001, reg. 002 |
Universis christi fidelibus praesens scriptum inspecturis et audituris consules de groningen salutem in filio gloriose virginis
Sempiternam. Cum secundum apostolum bonum operari teneam ad omnes maxime autem ad domesticos fidei qui ad frugem
melioris vite conversi continentie bonum gracia divina suffragante perpetue servare intendenturr et in celibatu quamdiu in rebus
humanis agunt domino famulari. Noveritis quod cum persone religiose sorores videlicet apud nos in Groningen in domo domine Menoldis
iuxta cimiterium fratrum minorum commorantes vitam religiosam ducere decreverint ac in eadem perpetuo permenere. Nos quo possumus
eas humanitatis studio permovere voluntes pium ab ipsis statutum ordinatum firmitatis robur habere decernimus videlicet ut
quecumque persona collegio earundem se voluerit sociare et similem vitam ducere quicquis dicto collegio in ipso primo ingressu infra quinque
marcas sterlingorum et supra unum denarium optulerit sive contulerit hoc libero in ipso collegio debeat in perpetuum remanere Quid si forte
(quid absit) aliquam dictarum personarum adicta dome discedere contigerit quacumque occasione sive causa ipsa eo facta a consortio dicta collegii Ac
commoratione dicte domus inperpetuum absque recuperatione privata sit nec post egressum suum siqua dum in dicta domo moraretur in eadem
edificari seu fieri procuravit terre infixa seu ??te clavo affixa repetere valeat. Aut dictum collegium molestare quomodolibet pro eisdem
De aliis autem suis mobilibus suam liberam exerceat voluntatem. Preterea qu..cumque aliquam personam dicte domus in dicti collegio viam universa
carnis ingredi contigerit. Dicta domus lectum eius ac vestes ad eius corpusculum ??.ntes pro testamento habeat cetera autem que eius sunt
ad debitos heredes pro ut iuris est revertantur. Ut igitam praedictam omnia ac singula perpetuum robur optineant firmitatis praesentem litteram
sigillo nostre civitatis duximus muniendam. Datum anno domini MoCCononagesimo secunda feria sexta post primam dominicam in XLam
Ludulfo Sikkinga, Meinoldo ruffo, Frederico Buziel ac Rodulfo filio Wicheri rationalibus existentibus dicti anni.

x
Archief | Groninger Archieven |
---|---|
Fonds | Arch. Menoldis- en Sywenconvent |
Toegangsnummer | 1256 |
Inventarisnr. | 0001 |
Regestnr. | 002 |
Register Feith | 1292.003 |
Jaar | 1292 |
Datumcode | VpTrinit |