Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0589 Datum:19 juni 1371 Überlieferung:Editie Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 589

Reynerus, abt van Oldenklooster in de Marne, Folcardus Attinga en Odulphus Heratama stellen enige bepalingen vast voor het Schouwerzijlvest.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
In nomine Domini amen. Universis et singulis Christi fidelibus, quorum interest et interesse continghet nos, Reynerus, divina miseratione abbas
in Marna, Folcardus Attinga et Odulphus Heratama, volumus esse manifestum, quod nos de consilio discretorum de articulis necessariis aqueductui
in Schuwum, prout nobis tribus sine omni contradictione est datum diffiniendum per omnes curatos et judices ac communitatem dicti aqueductus,
ordinavimus presentibus sub pena sexaginta marcarum bone monete firmiterque observandum isto modo Primo quod quotlibet juger spectans ad eundem
aqueductum equaliter se habere debet in longitudine ad singulos et universes labores meatus dicti Hunse inter aggerem aquilonarem et
aqueductum supradictum, ita tamen quod quilibet, prout sibi locus in meatu eodem evenerit, in eadem latitudine, prout nunc est,
observabit, sic etiam quod artissimus locus ejusdem sit in fundo unius virge latitudinis, virgam per XVI pedes mensurando
et partem supremam per hoc observando, sicut ratio dictat et exposcit, longitudinem equaliter per singula jugera dividendo. Item quod
religiosi, curati, divites, pauperes, nobiles et ignobiles, prout ipsis labor competit, per numerum jugerum laborabunt vel per alios
laborantes labores ordinabunt in meatu supradicto. Item meatum extra aqueductum et triginta virgas infra tota communitas labore communi
custodiet et in esse conservabit, si utilitas aut necessitas id exposcit. Item sic erit labor in meatu localiter ordinandus,
quod primo loco, ubi labor singularis fieri debet, grangarius in allodio Hammis pro suis prediis ad dictum aqueductum spectantibus
suos habebit laborantes et suam longitudinem per numerum jugerum. Item primo loco aput laborantes predictos erunt laborantes grangarius in
Luyttekahuesum et post illos illi de Sydeweere, post illos erunt porrochiani in Marslachte, post illos de Werffhuesum et post
tunc porrochiani de Mensingheweere, post illos porrochiani de Wee cum Novo Conventu, post illos porrochiani in Eenrum et post hos
conventuales primo porrochiani de Antiquo Conventu. Deinde laborabunt suo loco porrochiani sancti Petri in nova terra, post et
aput illos erunt in labore porrochiani in Werahuesum. Item, si aliqua predia aliquorum de novo nunc recuperentur ad dictum
aqueductum , similia judicia et articulos cum aliis prediis nunc in aqueductu existentibus in omnibus et singulis observabunt. Item si
novalia accrescerent vel antiqua predia decrescerent, damnum erit secundum estimationem prediorum simile et emolumentum. Item si
necesse fuerit, quod meatus ampliari debeat, hoc nullus propter sua predia, in quibus necessario ampliatur, impediat, sed hoc pacienter
sustineat propter commune bonum, et terram projectam de meatu ulterius idem possessor eorundem prediorum complanare debet, ne in
meatu iterato cadat et damnum aliquot sustineat ex hoc quovismodo. Et omnes istos articulos volumus, ut inviolabiliter sub pena LX
marcarum bone monete observentur. Et illi articuli, qui non sunt in ista littera scripti, secundum statuta litterarum
antiquarum observentur et judicentur aut per statuta litterarum aqueductus in Wynsum observentur, nisi melius majori parti de
aqueductu isto visum fuerit expedire. Item si aliquis temerarius repugnans predictis nostris constitucionibus existeret parvipendens et
vilipendens, premissam LX marcarum penam, quem eciam, si compelli per introductionem extraneorum judicum necesse fuerit,
penam quattuor marcarum antiquarum volumus ac idem solvat tociens judicibus illis introductis, quoties fuerit attemptatum,
pena nichilominus LX marcarum predicta in suo robore nobis et nostris judicibus permanente et perdurante. Datum sub nostris
sigillis una cum sigillis curatorum ecclesiarum Weerahuesum, sancti Petri, Eenrum, Marslachte, Mensinghawere, Warffhuesum,
Wee, Antiqui Claustri conventus, in testimonium et confirmationes omnium predictorum, anno Domini MCCCLXXI ipso die Gervasii et
Prothasii martirum beatorum.
Recto:
x
x
Bestand Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 589
Olim Naar een afschrift voorkomende in een handschrift uit het begin van de 16de eeuw in het rijksarchief te Groningen, in 4o no. 27, fol. 130. Ook gedrukt bij Driessen, blz. 289, naar een ander ms., vermoedelijk de 18de eeuwse copie in ms. Suppl. Politieke Stukken, IV, blz. 18, mede in het rijksarchief te Groningen en hier aangeduid met B.
Jahr 1371
Datumcode GerPro
x
x
Andere afschriften: cke128 en hsf229an.
x
Material papier
x
Editionen P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 589.