Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0571 Datum:1370. Überlieferung:Editie Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 571

De rechters van de drie Delfzijlen verklaren de kerspelen Middelbert en Engelbert in hun zijlvest op te nemen.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
In Dei nomine amen. Universis et singulis Christi fidelibus hoc presens nostrum instrumen-tum visuris vel audituris nos, judices trium
aqueductuum in Delsilum, univer
saliter singuli et singulariter universi, tam religiosi quam layci seculares, cupimus testimonium perhibere veritati, quod licet nec de jure
scripto nec de
consuetudine servata inundantis aque cursus ex alia parte aggeris, qui communiter Burgh nuncupatur , per nos et nostros aqueductus transire
consueverit quovismodo, nos tamen communicato consilio discretorum dominorum abbatum in Werum et Bure necnon aliorum clericorum et aliorum
peritorum considerata generali inundantis aque necessitate, propter quam natalis patrie multorum annorum multi fructus perierunt, prout magistra
rerum efficax experientia docuit hactenus et adhuc docet manifeste, cum igitur juxta canonicas sanxiones semper novis morbis seu causis nova
sint antydota vel remedia adhibenda, eapropter ad communem ac generalem omnium monasteriorum religiosorum, ecclesiarum curatorum, capitalium et
aliorum laycorum, presertim infra aggeres degentium, ubertatem et utilitatem singularem recognoscimus nos ad nostros aqueductus recepisse duas
parrochias, videlicet Midelbergh et Egnebergh Trajectensis dyocesis, quibusdam condicionibus interpositis sub hac forma: inprimis quod predicte
parrochie habeant unum meatum seu aqueductum in loco, qui communiter dicitur Burgwalle , in Stertebolabalka, cujus latitudo similiter et
altitudo mensuram unius pedis cum dimidio, qui communiter dicitur jerdfuth, nullatenus excedat. Item quod dicte parrochie juxta ilium aqueductum
ex utraque parte custodiant unam virgam in dicta Burghwalle, que vulgariter dicitur Enrejerdfal. Item dicte parrochie fossatum a dicto loco
Stertebolabalka usque ad aream, que dicitur Hoytekamahem , mundare et mundam servare debent ab illo loco in purgando et mundando predictum
fossatum usque ad meatum, qui dicitur Weterlesne , aliis ad eundem meatum spectantibus similes esse debent in domibus et personis. Item ne
tractu temporis id, quod communi utilitati provisum esse dinoscitur, in perniciem redundetur futurorum, specialiter cautum est, quod illi de
Egnebergh eo, quod eorum aqua per limites alterius parrochie transit, duos speciales aqueductus habere debent immediate minores quam est ille
in Stertebolabalka, cujus etiam meatus tertia pars in fossato, qui dicitur Burgh, esse debet, sed alie due partes predicte d) meatus illorum in
Egnabergh transibunt per aggerem, qui communiter dicitur Ulgers Sidwendege, in fossato, qui dicitur Midelberghera weterlesne, et ultra istos
meatus aquarum nemo presumet alium inpedire neque cursum alterius aque quovismodo. Ne igitur pro tam deifico et pio receptionis beneficio
ingratitudo vel oblivio sed manifesta gratiarum actio succrescere videatur, communi consilio est diffinitum, quod prefate parrochie Midelbergh
et Egnabergh servare debent suos aggeres, Omerke videlicet et Edickan, absque omni defectu, dolo vel fraude, sub et supra, in altitudine et
latitudine, integraliter omni cessante inpedimento. Item si habentes possessiones, usufructus vel domicilia in jam dictis parrochiis per
absentiam vel negligentiam suos aggeres facere non curarent, et tunc eorum absentia vel negligentia non obstante nichilominus presentes et
residentes ad custodiendum, faciendum, integrandum vel integraliter conservandum aggeres seu loca predicta Omerka et Edickan obligantur. Item si
divina disponente dementia ex infortuitu casu, puta per intemperiam aeris et tempestatem seu per ruitum inundantis aque, predictos aggeres in
aliqua sui parte plagari vel infrangi contigerit, in quo casu communitas duarum parrochiarum plagam vel fracturam reintegrabit nee abinde
recedat, nisi defectus plenarie fuerit reparatus, nisi deformitas temporis, puta nix, grando vel gelu, eos probabiliter impediret. Item si
aliquis per malitiam, dolum vel fraudem seu potentiam manifeste vel occulte loca predicta perforaverit, dicta communitas parrochiarum duarum
fracturam vel perforaturam reformabit et si dicta communitas contra tales per se vindicare nequiverit, auxilium trium aqueductuum invocabit.
Item judices trium aqueductuum, totiens quotiens voluerint, supradicta loca Omerke et Edikan, si sint bona et integra, examinabunt; que si minus
bene facta vel fracta seu perforata invenerint, semper pro spatio unius pedis, qui jerdfoth dicitur, a negligente duodecim antiques coronatos
pro pena extorquebunt. Item dicte due parrochie duos judices habebunt, pro tempore variandos et instituendos, qui sub juramento prestito ter in
anno juxta consuetudinem hactenus servatam et litteras desuper conscriptas in Delfsilum comparebunt, nisi necessitas aqueductuum eos cum aliis
judicibus frequentius cetum compellet visitare, in quo casu similes aliis erunt in laboribus et expensis. Item omnes de communitate trium
aqueductuum in Ulgira Sidwendene cum suis bonis propriis tam religiosos quam clericos et laycos utriusque sexus absque talia et exactione
quacumque, dum tamen nullus ducat vel conducat bona aliena, pertransire permittant et in pace, quantum possunt, res et bona conservent tali, qua
ipse apud nos gaudere desiderant et affectant, quousque via Groniensium cum suo ponte perfecte facta fuerit. Item si propter necessitatem vel
reparationem aqueductuum scotum per judices congregari contigerit seu labores ad id fieri, semper communitas dictarum duarum parrochiarum
judicibus et communitati trium aqueductuum in scoto persolvendo, in laboribus et expensis faciendis, in omnibus hiis et aliis de cetero pares
permanebunt. Item si deinceps aliquos articulos, hic non conscriptos, seu casus emergi vel moveri contigerit juxta litteras aqueductuum
approbatas, per communitatem judicum pro tempore existentium sine debito decidentur. Insuper adjicimus, quod omnis discensio, que est et que
erit inter duas parrochias predictas et judices trium aqueductuum, per duos abbates, scilicet abbatem in Werum et abbatem in Bure, et unum de
judicibus et alium de parrochiis predictis amicabiliter debet determinari et, si concorditer illi quatuor determinaverint, per duos abbates
memoratos finaliter determinetur. Item quod antiqui fidejussores remaneant in suo vigore, donec de aliis provideatur. Item judices trium
aqueductuum pro subsidio Omerke et Edikan dederunt triginta duo scuta bona, cum quibus empta sunt septem graminata terre cum medio, pro
predictarum aggerum emendatione. In cujus robur et rei testimonium sigilla abbatum predictorum, magistri Andree, domini Menoldi, plebanorum
ecclesie sancti Martini ac curati in Egnaberth et Ecberti sculteti presentibus sunt appensa. Datum anno Domini millesimo tricentesimo
septuagesimo .
Recto:
x
x
Bestand Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 571
Olim Naar twee origineelen in het rijksarchief te Groningen (Reg. 1370, no. 4, Archief der Drie Delfzijlen, no. IV), het ene (A) hoog 27,5, breed 35 cm., het andere (B) hoog 24, breed 33 cm. Ook gedrukt bij Driessen, blz. 261.
Jahr 1370
x
x
x
Kommentar Aan A hebben zes zegels gehangen aan perkamenten stroken, waarvan vijf geheel of gedeeltelijk bewaard zijn : 1 is grootendeels verloren; 2. een rond zegel in groene was, vertonende een sleutel en een zwaard, randschrift verloren; 3. een rond zegel in groene was, vertonende in een tripas een man te paard, onder het paard een schildje beladen met drie penningen, van het randschrift alleen leesbaar : . . . HERD . . .; 4. een geschonden rond zegel, vertonende in een tripas het bovenlijf van een geestelijk persoon, waaronder een wapenschildje, welks figuren niet te herkennen zijn, van het randschrift alleen leesbaar . . . WESSEL . . .; 5. verloren; 6. een rond zegel vertoonende in een tripas een gedeeld wapenschild, de rechterhelft met een halven adelaar, de linkerhelft met een dwarsbalk, van het randschrift leesbaar: SIC . . . SCVL T . . . De zegels van B zijn afgevallen.
x
Material papier
x
Editionen P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 571.