Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:gus0615 Datum:28. Dez. 1386 Überlieferung:Original Fundstelle:Rep. 1 (Große Urkundensammlung), inv.nr. 0615

Die Häuptlinge Liudard und Reduard von Westerhusen geben dem Kloster Langen Grundstücke zurück.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Liuduardus et Reduardus fratres ac capitales in Westerhusen[*]universis presencia visuris cupimus fore notum, quod cum quondam ad nostram coactionem et violenciam conventuales in Langhena bonis omnibus mobilibus et immobilibus, que fuerant et sunt sororis Dedde, quondam uxoris Sibrandi Ayldisna in Drewerth cesserunt et renunciaverunt in manus Heburgis Mannana et puerorum eius; verum cum res ad illum finem devenit, a quo inicium habere potent et omnibus pueris dicte Heburgis rebus humanis exemptis (sic), nos volentes emendare in melius et corrigere, quod contra Deum ac beatum Iacobum in Langhena minus provide gessimus, nostrasque conscientias in hac parte scropulosas et valde gravatas purificare cupientes, hiis presentibus publice protestamur et coram Deo et hominibus veraciter fatemur, omnia bona mobilia et immobilia predicta qualiacunque, que dicte sororis Dedde sunt et exstiterant ac per nos, ut prefertur, violenter ablata, fore et esse de omni iure conventus iam prefati et ad ius et proprietatem conventus pertinere presentibus declaramus ac promittimus in hiis scriptis, dictum conventum ad prenominata bona adipiscenda et optinenda fovere, confortare et roborare velle in nostris viribus quibus possumus fideliter assistere et adiuvare harum testimonio literarum. Datum sub sigillo Liuduardi predicti et curati ecclesie ibidem anno Domini Mo CCCo LXXXVIo, ipso die sanctorum innocentium martyrum.
Recto:
Rückseite:
Siegel:
x
x
Archiv NStA
Bestand Rep. 1 (Große Urkundensammlung)
Zugangsnummer R001
Inventarnr. 0615
Jahr 1386
Datumcode OmnInn
x
Abbildung 1
Abbildung 2
Kommentar Sicherheitsverfilmung
x
Abbildung 1
Abbildung 2
Kommentar Sicherheitsverfilmung
x
Kommentar Abhängende Siegel 1 beschädigt erhalten, 2 verloren.
x
Editionen Editie naar dit exemplaar: oub0155.